Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

rabiles Fratres, dimidio quamvis saeculo interjecto, fore ut, renovata immaculatae Vir­ginis recordatione, laetitiae illius sanctae veluti imago vocis in animis nostris resultet, et fidei atque amoris in Dei Matrem augustam praeclara longinqui temporis spectacula iterentur? Equidem ut hoc aveamus ardenter pietas facit, quam nos in Virginem beatissimam, summa cum beneficentiae ejus gratia, per omne tempus fovimus: ut vero futurum certo expectemus facit catholicorum ómnium studium, promptum illud sem­per ac paratissimum ad amoris atque honoris testimonia iterum iterumque magnae Dei Matri adhibenda. Attamen id etiam non diffitebimur, desiderium hoc Nostrum inde vei maximé commoveri quod, arcano quodam instinctu, praecipere posse Xobis vide­mur, expectationes illas magnas brevi esse explendas, in quas et Pius decessor et universi sacrorum antistites, ex asserto solemniter immaculato Deiparae Conceptu, non sane temere, fuerunt adducti. Quas enimvero ad hunc diem non evasisse, haud pauci sunt qui querantur, ac Jeremiae verba subinde usurpent: Expectavimus pacem, et non erat bonunt: tempus medelae, et ecce formido.' Ast quis ejusmodi modicae fidei non reprehendat, qui Dei opera vei introspicere vei expendere ex veritate negligunt? Ecquis enim occulta gra­tiarum munera numerando percenseat, quae Deus Ecclesiae, conciliatrice Virgine, hoc toto tempore impertiit? Quae si praeterire quis malit, quid de vaticana synodo existi­mandum tanta temporis opportunitate habita; quid de inerranti pontificum magisterio tam apte ad mox erupturos errores adserto; quid demum de novo et inaudito pietatis aestu, quo ad Christi Vioarium, colendum coram, fideles ex omni genere omnique parte jam diu confluunt? An non miranda Numinis providentia in uno alteroque Deces­sore Nostro, Pio videlicet ac Leone, qui, turbulentissima tempestate eá, quae nulli contigit, pontificatus usurá, Ecclesiam sanctissime administrarunt? Ad haec, vix fere Pius Mariam ab origine labis nesciam hde catholica credendam indixerat, quum in oppido Lourdes mira ab ipsa Virgine ostenta fieri coepta: exinde molitione ingenti et opere magnifico Deiparae Immaculatae excitatae aedes; ad quas, quae quotidie, divina exorante Matre, patrantur prodigia, illustria sunt argumenta ad praesentium hominum incredibilitatem proíligandam. — Tot igitur tantorumque beneficiorum testes, quae, Virgine benigne implorante, contulit Deus quinquagenis annis mox elabendis; quidni speremus propiorem esse salutem nostram quam cum credidimus? eo vei magis, quod divinae Providentiae hoc esse experiendo novimus ut extrema malorum a liberatione non admodum dissocientur. Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elonga­buntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adliuc de Israel; 2 ut pláne spes sit nos etiam brevi tempore inclamaturos: Contrivit Dominus baculum impiorum. Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exidtavit. 3 Anniversarius tamen dies, quinquagesimus ab adserto intaminato Deiparae con­ceptu, cur singularem in christiano populo ardorem animi excitare debeat, ratio Nobis extat potissimum, Venerabiles Fratres, in eo, quod superioribus Litteris encyclicis pro­posuimus, instaurare videlicet omnia in Christo. Nam cui exploratum non sit nullum, praeterquam per Mariam, esse certius et expeditius iter ad universos cum Christo jun­gendos, perque illum perfectam flliorum adoptionem assequendam ut simus sancti et immaculati in conspectu Dei ? Profecto, si vere Mariae dictum: Beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino,' ut nempe Dei Filium conciperet 1 Jer. VIII. 15. " Isai. XIV. 1. 3 Isai. XIV. 5. et 7. 4 Luc. I, 45.

Next

/
Thumbnails
Contents