Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 73 — XI. _/Vdpropinquat anniversarium illius laetissimae occasionis semisaeculare, qua piae memoriae Summus Pontifex, Pius Papa IX. plaudente orbe terrarum dogma immacu­latae Conceptionis Beatae Mariae Virginis labiis errare nescientibus promulgavit. Quo anniversario recurrente gloriosissime regnans Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. bene memor omnium illorum donorum, quae nullo non tempore, praecipue vero retroultimis quinquaginta annis e scaturigine immensae divinae Bonitatis populo chri­stiano per Beatam Virginem Mariam, tamquam communem omnium nostrum matrem, reparatricem, mediatricem, conciliatricem et gratiarum ministram obveniebant, sum­mopere optat, ut hujus eventus memóriám piissime atque solemnissime recolentes in majorem adhuc erga Deiparam cultum accendamur, majorique in gradu virtutes Ejus­dem Virginis principales tidem nempe et spem, atque charitatem, e tiliali erga Eam amore sequi et imitari studeamus. Ut vero, quo cultum hunc imitationemque virtutum ei'ticacius exsequi vale­amus, auxilium solito abundantius e thesauro divinarum gratiarum nobis praestetur: Sanctissimus Dominus Noster eadem hac felici occasione indulgentiam extra ordinem instar Jubilaei est dignatus ope litterarum encyclicarum, de cultu genuino B. M. V. uberrime disserentium, hicce per extensum publicatarum, orbi catholico impertiri. Nr. 2538. Jubilaeum semisaeculare promulgati dogmatis Immaculatae Con­ceptionis.' VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS PIUS PP. X. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Ad diem illum laetissimum, brevi mensium intervallo, aetas nos referet, quo, ante decem quinquennia, Pius IX. decessor Noster, sanctissimae memoriae pontifex, amplissima septus purpuratorum patrum atque antistitum sacrorum corona, magisterii inerrantis auctoritate, edixit ac promulgavit esse a Deo revelatum beatissimam vir­ginem Mariam, in primo instanti suae Conceptionis, ab omni originális culpae labe fuisse immunéra. Promulgationem illám quo animo per omnium terrarum orbem fideles, quibus jucunditatis publicae et gratulationis argumentis exceperint nemo est qui ignoret; ut pláne, post hominum memóriám, nulla voluntatis signiflcatio data sit tum in augustam Dei matrem tum in Jesu Christi Vicarium, quae vei pateret latius, vei communiori concordia exhiberetur. -— Jam quid spe bona nos prohibet, Vene­1 Cf. Litt. Circ. 1904. pag. 19. LITT. CIRC. 1904. 11

Next

/
Thumbnails
Contents