Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904
Index
66 — nostris institutis abhorrent a Deoque sunt omnino sejuncti. Resecanda vulnera, ita Gregorius, leni prius manu palpanda sunt. x Verum haec ipsa industria speciem prudentiae carnis assumet, si ad agendi normám assurgat constantem atque communem; eoque magis quod per eam divina gratia parvi haberi videatur, quae non sacerdotio tantum conceditur ejusque ministris, sed Christi fidelibus omnibus, ut jpsorum animos dicta nostra et facta percellant. Fűit autem ejusmodi prudentia ignota Gregorio, quum in praedicatione evangelii, tum in ceteris ab eo mire gestis ad proximos relevandos miseriis. Is Apostolorum vestigia constanter est persequutus, quorum, cum primum peragrandum terrarum orbem susceperunt nuntiaturi Christum, fűit ista vox: Praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, 2 Atqui si tempus ullum exstitit, quo humanae praesidia prudentiae maximé opportuna viderentur, illud profecto fűit, quum ad excipiendam tam novam doctrinam, communibus cupiditatibus tam repugnantem, tam oppositam graecorum et romanorum florentissimae humanitati, nulla esset animorum praeparatio. Nihilominus id genus prudentiam Apostoli a se alienam duxerunt, quibus divina erant comperta decreta: Piacúit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credenies. 3 Ea stultitia, quemadmodum semper, sic adhuc iis . . . qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.* In scandalo crucis, uti antea, sic in posterum arma suppetent omnium potentissima; ut olim, sic deinceps nobis erit in eo signo victoria. Haec tamen arma, Venerabiles Fratres, vim exuent omnem nec erunt profutura quidquam, si tractentur ab iis, qui interiorem vitám cum Christo non agant, qui non sint vera firmáque pietati instituti, qui Dei gloriae ejusque regni amplificandi studio non ftagrent. Quae omnia Gregorius adeo esse necessaria putabat, ut maximam curam impenderet in episcopos et sacerdotes creandos, qui divini honoris hominumque verae salutis magnó desiderio tenerentur. Idque sibi proposuit in libro, qui Regula pastoralis inscribitur, ubi, ad cleri salubrem institutionem et ad sacrorum antistitum régimén normae traduntur, non iis modo temporibus sed etiam nostris aptissimae. Idem, prout eius enarrator vitae describit, velut Árgus quidam luminosissimus per totius mundi latitudinem suae pastoralis sollicitudinis oculos s circumferebat, ut si quid in clero vitii aut negligentiae deprohenderet, in id statim anirnadverteret. Quin etiam vei ipsa periculi cogitatio, ne forte illuvies et corruptelae in móres clericorum irreperent, trepido metu eum afficiebat. Si quid vero contra Ecclesiae disciplinam actum comperisset, ea re vehementer angebatur, nec ullo poterat pacto quiescere. Tunc cerneres admonere, corrigere, canonicas poenas minitari violatoribus, has interdum ipsémét irrogare, indignos, nulla interjecta mora, nulla reruni hominumve habita ratione, ab officio identidem prohibere. Multa praeterea monebat, quae his verbis in scriptis ejus frequenter expressa leguntur: Qua mente apud Deum intercessionis locum pro populo arripit, qui familiarem se eius gratiae esse per vitae meritum nescit? 6 — Si ergo in ejus opere passiones vivunt, qua praesumptione percussum mederi properat, qui in facie vulnus portat?'' — Quinam poterunt in Christi fidelibus exspectari fructus, si veritatis praecones quod verbis predicant, moribus impugnant?* — Profecto diluere aliena delicta non valet is, quem propria devastant. 9 1 Registr. V, 44. (IS.) ad Joanneni episcop. 4 Ibid., I, 18. 7 Reg. Past. I, 9. 2 1. Cor. I, 23. 5 Joan. D!ac. lib. II., c. 55. R Ibid. I, 2. 3 Ibid., I, 21. 6 Reg. past. I, 10. 9 Ibid. I, 11.