Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 67 — Veri sacerdotis exemplar huiusmodi censet, atque ita describit: Qui cunctis carnis passionibus moriens jani spiritualiter vivit; qui prospera mundi postposuit; qui nulla adversa pertimescit, qui sola interna desiderat; . . . qui ad aliena cupienda non ducitur, sed propria largitur; qui per pietaiis viscera citius ad ignoscendum flectitur, sed nunquam plus quam deceat ignoscens, ab arce rectitudinis inclinatur; qui nulla illicita perpetrat, sed perpetrata ab aliis ut propria deplorat; qui ex affectu cordis alienae infirmitati compatitur; sicque in bonis proximi sicut in suis provectibus laetatur; qui ita se imitabilem caeteris in cunctis quae ágit insinuat, ut inter eos non liabeat quod saltem de transactis erubescat; qui sic studet vivere ut proximorum guoque corda arentia doctrinae valeat fluentis irrigare; qui orationis usu et experimento jam didiéit, quod obtinere a Bomino quae poposcerit possit. 1 Quam serio igitur, Venerabiles Fratres, episcopo secum et coram Deo est repu­tandum, antequam novis levitis manus imponat! Neque gratria alicuius, inquit Gregorius, neque supplicatione, aliquos ad sacros ordines audeat promovere nisi eurn, quem vitae et actionis qualitas ad hoc dignum esse monstraverit.' 1 Quanta eidem opus est inaturitate consilii, antequam recens inunctis sacerdotibus apostolatus munia committat! Qui, nisi justo fuerint experimento probati sub vigili custodia prudentiorum sacerdotum, nisi habeant unde pláne constet de honeste acta vita, de prono in pietatem ingenio, de animo ad obediendum parato iis omnibus quae vei Ecclesiae consuetudo induxerit vei diuturna experientia comprobarit vei quos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Bei 3 ipsi praeceperint, sacerdotio fungentur, non in plebis christianae salutem, sed in perniciem. Nam ct jurgia serent, et plus minus latentes ciebunt rebelliones, triste sane spectaculum populo exhibentes quasi discrepantium in coetu nostro voluntatum, quum deploranda haec paucorum superbiae et contumaciae sint adscribenda. Procul, oh procul ab otnni officio sunto excitatores discordiarum; nec enim his apostolis eget Ecclesia, neque hi pro Christo cruci adfixo apostolatum gerunt, sed ipsi sibi apostoli sunt. Adhuc ante oculos versari nostros imago Gregorii videtur, in Lateranensi ponti­ficio Consilio coactorum undique antistitum corona septi, adstante clero Urbis universo. Quam fecunda ex eius ore fluit adhortatio de officiis clericorum! Quanto ardoris aestu consumitur! Illius oratio, instar fulminis, pravos homines perceilit; sunt ejus verba quasi totidem ílagella, queis excutiuntur inertes; divini amoris ílammae sunt, quibus vei ferventissimi animi suaviter corripiuntur. Perlegite, Venerabiles Frates, et clero vestro legendám, considerandam. in sacro potissimum annuo recessu, proponite admi­rabilem istam sancti pontificis homiliam. 4 Idem, non sine animi rnagna tristitia, haec inter cetera queritur: Ecce, mundus sacerdotibus plenus est, sed tamen in messe Bei rarus valde invenitur operator; quia officium quidem sacerdotale suscepimus, sed opus officii non imptemus, b Ac vere quidem, quantum hodie virium Ecclesia coliigeret, si operatores tot numeraret, quot sacerdotes? Quam uberes fructus ex divina Ecclesiae vita hominibus provenirent, si eidem explicandae vacarent singuli? Hujusmodi in agendo alacritatem naviter excitavit Gregorius, dum vixit, suoque impulsu effecit ut posterioribus temporibus eadem vigeret. Quare, quae média intercessit, aetas, Gregoriana quasi nota distinguitur, quod ei pontifici accepta omnia fere essent referenda, sive regulae cleri regendi, sive caritatis et beneficentiae 1 Ibid. I, 10. 3 Registr. V, 63. (58.) ad universos episcopos per Hellad. 8 Act. XX, 28. 4 Horn. in Evang. I, 17. 6 Ibid. n. 3. 10*

Next

/
Thumbnails
Contents