Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904
Index
— 65 — sortis opifice, cui panis apponitur diuturno sudore comparatus, ad arbitros terrarum potentes. In primisque privata prece ac publica exoranda Dei misericordia, ut potenti auxilio suo adsit, qua voce olirn tempestate jactati clamabant Apostoli: Domine, salva nos, perimus. 1 Quamquam nec ista satis. Gregorius enim vitio tribuit episcopo, quod, sacri amore secessus et orandi studio, in aciem- non prodeat, pro Domini causa strenue dimicaturus, inquiens: Vacuum episcopi nomen tenet. 2 Ac jure quidem; lux enim est afferenda mentibus jugi praedicatione veritatis et valida refutatione pravarum opinionum per veram solidamque philosophiae ac theologiae scientiam et per auxilia omnia, quae ex genuino historicae investigationis incremento provenerunt. Oportet insuper omnibus apte inculcentur tradita a Christo morum documenta, ut discant sui impérium exercere, motus animi appetentes regere, tumentem superbiam deprimere, parere aucíoritati, justitiam colere, omnes caritate complecti, disparis in civili convictu fortunae acerbitatem christiana dilectione temperare, a terrenis bonis avocare mentem, quam Providentia dederit sortem eá esse contentos, suisque tuendis officiis benigniorem efticere, ad futuram vitám contendere spe sempiternae mercedis. lllud autem praecipue curandum, ut haec se insinuent animisque penitus insideant, quo vera et solida pietas altiores radices agat, sua quisque et hominis et christiani officia, non ore tenus, sed re profiteatur, et fiduciá filii ad Ecclesiam confugiat ad ejusque ministros, quorum ministerio impetrent admissorum veniam, Sacramentorum gratiá roborentur, vitám ad christianae legis praecepta componant. Sacri muneris praecipuas has partes comitetur oportet Christi caritas, cuius instinctu nemo sit quem jacentem non erigamus, quem lugentem non consolemur, necessitas nulla cui non occurramus. Huiusmodi nos caritati totos devoveamus, huic res nostrae cedant omnes, huic propriae utilitates posthabeantur et commoda, ut omnibus omnia facti 3 salutem omnium quaeramus vei ipso vitae pretio, ad Christi exemplum ab Ecclesiae pastoribus id postulantis: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. A Insignibus his documentis referta sunt quae Gregorius scripta reliquit, multiplici exemplo vitae admirandae multo expressa potentius. Quia vero ista, quum e principiojum christianae revelationis natura, tum ex intimis nostri apostolatus proprietatibus necessario lluunt, jam videtis, Venerabiles Fratres, quanto in errore versentur qui existimant bene se de Ecclesia mereri ac frugiferam operám in aeternam hominum salutem conferre, si profana quadam prudentia, falsi nominis scientiae multa largiantur. vana spe ducti, posse ita facilius errantium sibi gratiam conciliare, re autem vera ipsi se perditionis periculo committentes. Sed veritas una est nec dividi potest; eadem aeterna perdurat, nullis obnoxia temporibus: Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula. : > Ilii etiam valde falluntur qui in collocandis publice beneficiis, praesertim popularium causam agentes, quae ad corporis victum cultumque pertinent ea maximé curant, animorum salutem et christianae professionis officia gravissima silentio praetereunt. Nec eos pudet interdum summa quaedam evangelii praecepta quasi velis obtegere, veriti ne forte minus audiantur aut prorsus deserantur. Alienum quidem a prudentia non erit, etiam in proponenda veritate, sensim procedere, ubi res agitur cum iis, qui a 1 Matth. VIII, 25. s Registr. VI, 63. (30.) Cfr. Regül. past. I, 5. 5 1. Cor, IX, 22. 4 Joann. X, 11. 6 Ad Hebr. XIII, 8. I