Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 56 — que superiorem invaserat. Quo gliscente tumultu error impune grassabatur, occupa­tisque per nefariae factionis sectatores catholicis templis, eo res religionis devenerant, ut vere nova esset „abominatio desolationis in loco sancto." Mediis iis fluctibus intrepidi sese objecerunt Venerabiles Dei Servi, qui forte haud procul Cassovia degentes apo­stoliéi muneris causa, ubi primum senserunt huic urbi gravius imminere periculum, etsi satis conscii quae sibi barbari tortores pararent, eo statim convolarunt. Ibi com­prehensi, quaestioni de fide subiecti sunt, adhibitis una cum minis etiam illecebris, quibus, si fieri posset, ad ejurandam catholicam religionem permoverentur. At fortissimi Christi miütes quum immobiles in fide persisterent, seque vitám pro ovibus libenter daturos profiterentur, impiorum iram sic incenderunt, ut nullum ferme acerbitatis genus hi praetermiserint, quo truculentior ipsis pararetur interitus. Itaque, tridui fame quasi enecti, nudantur, vinciuntur, raptantur, per contumeliam exsecantur, igneae ballistae rotula cruciantur, atteruntur; lateribus admoventur faces, adeo ut, exesa carne, ossa et viscera pateant; obtruncantur Marco et Melchiori capita suisque cum corporibus in cloacam projiciuntur una cum semianimi Stephano, qui horas prope viginti medio in illo sordium nidore immanique corporis cruciatu jacuit, antequam extremum anhelitum duceret. Horum Martyrii quod accidit in pervigilio nativitatis Deiparae anno MDCXIX. fama longe lateque diffusa praeclarisque illustrata signis, P1US X. P. M., ex SS. RR. Congregationis consulto VIII. idus januarias hoc ineunte anno MDCCCCIV. de ipso martyrio eiusque causa et signis martyrium ipsum confirmantibus constare edixit. Id unum erat reliquum ut inquireretur utrum caelitum Beatorum honores TUTO prae­dictis martyribus decerni possent. — Itaque in conventu universo habito coram San­ctissimo Domino Nostro septimo calendas huius mensis quum Rmus Cardinalis Andreas Steinhuber causae Relator dubium proposuisset: „An stante approbatione martyrii et causae martyrii signis et miraculis a Deo illustrati et confirmati TUTO procedi possit ad solemnem horum Venerabilium Servorum Dei BeatificationemRmi Cardinales et PP. Con­sultores suam singuli protulere sententiam; SSmus Dominus Noster vero, etsi comperta assertorum signorum veritate, solemne Suum judicium distulit in alium diem. Hodierna vero die, Dominica prima in Quadragesima, Idem SSmus Dominus, sacris pientissime operatus nobiliorem aulam Vaticanae aedis ingressus et pontificio solio assidens, accersiri jussit Rmos Cardinales Seraphinum Cretoni S. Rit. Congre­gationi Praefectum, ejusve loco et vice Aloisium Tripepi ipsius S. R. C. Pro-Prae­fectum, et Andreám Steinhuber causae Relatorem, una cum R. P. Alexandra Verde Sanctae Fidei Promotore, meque infrascripto a secretis, iisque adstantibus solemni decreto sanxit: „TUTO procedi posse ad solemnem Venerabilium Servorum Dei MARCI CRISINI, STEPHANI PONGRACZ, MELCHIORIS GRODECZ Beatificationem.« Hoc autem Decretum publici iuris fieri et in Acta S. R. C. referri litterasque Apostolicas in forma Brevis de Beatificatione quandocumque celebranda expediri mandavit decimo calendas martias, anno MDCCCCIV. SERAPHINUS Card. CRETONI, S. R. C. Praefectus. L. f S. f DIOMEDES PANICI, Archiep. Laodicen., S. R. C. Secretarius. Coloczae, die 7-a Mártii, 1904.

Next

/
Thumbnails
Contents