Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904
Index
— 98 II. Diversorum membrorum socialium aequalitas solum in eo est, quod omnes homines originem a Deo Creatore ducunt; a Jesu Christo sunt redempti districteque juxta meríta a Deo sunt judicandi, praemioque vei poena afficiendi. 1 III. Hinc est quod in humana Societate, secundum Dei ordinationem, inveniuntur principes ac subditi, domini ac proletarii, divites et egeni, docti et ignari, nobiles atque plebeji, qui ad unum omnes caritatis vinculo colligati sibi invicem opem ferant ad ultimum fidem in coelo consequendum; hic vero in terris ad materialem moralemque prosperitatem. 2 IV. Homo habét in bona terrestria non usum dumtaxat, ut bruta animam: sed etiam jus stabilé proprietatis: neque earum tantummodo rerum quae usu consumuntur; sed et earum quae, nobis utentibus, permanent. 3 V. Est naturae jus inviolabile privata proprietas, fructus laboris vei industriae, seu cessionis vei donationis ab alio factae: ac unusquisquae, prouti libet, de ea rationabiliter disponere potest. 4 VI. Ut dissidium componatur locupletes inter et proletarios necesse est justitiam a caritate distinguere. Nullum est repetitionis jus, ubi justitia non fuerit violata. 5 VII. Justitiae officia, quae ad proletarium spectant et opificem haec sunt: quod libere et cum aequitate pactum operae sit, id integre et fideliter reddere : non rei nullo modo nocere, non personam violare dominorum: in ipsis tuendis rationibus suis abstinere a vi, nec seditionem induere unquam. 6 VIII. Aequitatis officia, quae divites atque dominos attingunt sunt: justam dare opificibus mercedem; eorum justis compendiis nequicquam nocere nec vi, nec dolo, nec fenebribus artibus; idoneum eis temporis spatium tribuere ut pietati vacent; non eos dare obvios lenociniis corruptelarum illecebrisque peccati; neque ullo pacto a cura domestica parsimoniaeque studio abducere; neque plus imponere operis, quam vires ferre queant, nec id genus, quod cum aetate sexuque dissideat. 7 IX. Caritatis officium pro divitibus ac locupletibus est subvenire indigentibus, juxta evangelicam praeceptionem, quae tam districte obligát, ut de ejus adimpletione in die judicii speciális requirenda sit ratio, sicut ipse asseruit Christus (Math. XXV.) 8 X. Pauperes vero suam indigentiam erubescere non debent. nec divitum spernere caritatem, Jesum Christum Redemptorem ob oculos praecipue habentes, qui cum inter opes nasci posset, egenus factus est, ut inopiam nobilitaret, meritisque incomparabilibus pro coelesti glória augeret. 9 XI. Ad opificum quaestionem resolvendam multum domini ipsique opifices possunt „iis videlicet institutis, quorum ope et opportune subveniatur indigentibus, et ordo altér propius accedat ad alterum. Numeranda in hoc genere sodalitia ad suppetias mutuo ferendas; res varias, privatorum providentia ad cavendum opifici constitutas... patronatus pueris tutandis. Sed principem locum obtinent sodalitia artificum." 1 0 XII. Ad hunc finem praesertim dirigitur actio populáris christiana seu democratia christiana, multis atque variis suis operibus. Haec vero democratia christiana eo debet sensu intelligi, qui fűit a suprema auctoritate deciaratus, quique alius omnino ab illó existens, qui democratiae socialis nomine venit, instar fundamenti habét fidei ethices1 Ib. 2 Ib. 8 Encycl. Rerum novarum. 4 Ib. 5 Ib. 6 Ib. ' Ib. 8 Ib. 9 Ib. 1 0 Encycl. Rerum novarum.