Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 99 — que catholicae principia, atque illud imprimis, ut „jus potiundi possidendi jubeat esse integrum." 1 XIII. Praeterea democratia christiana nunquam ad politica detorqueri debebit ne­que partibus flnibusque politicis servire unquam; non enim hoc est ejus pensum; sed esse debet actio benefica ad populi subsidium, in jure naturae evangelicisque prae­scriptis fundata. 2 (Democratici christiani Italiae omnino abstinere tenentur a quacumque politica actione quae in praesentibus circumstantiis, ob rationes altissimas, omnibus catholicis prohibetur.) 3 XIV. In suo munere explendo democratica christiana strictissime tenetur ab ecclesiastica dependere auctoritate, plenam exhibendo Episcopis eorumque personam gerentibus subjectionem seu obedientiam. Non est zelus remunerandus neque sincera pietas res utut pulchras bonasque aggredi, si a proprio Pastore minimé fuerint probatae. 4 (XV. Ut ejusmodi actio democratico-christiana communi conspiratione procedat in Italia ab Instituto illo quod a Congressibus Coetibusque catholicis audit, est rao­deranda; quod in tot annis laudabilium laborum tam bene de Ecclesia meruit; cui­que Pius IX. ac Leo XIII. s. m. curam demandarunt communis catholicorum actio­nis, auspicio et ductu sacrorum Antistitum, temperandae.) 5 XVI. Catholici scriptores in iis omnibus quae religionis bonum Ecclesiaeque in civilem Societatem actionem attingunt, penitus subjacere debent, intellectu ac voluntate, quemadmodum omnes alii fideles, propriis Episcopis Romanoque Pontifici. Cavere prae­cipue debent, ne Sedis Apostolicae de quocumque gravi argumento judicium prae­veniant. 6 XVII. Scriptores democratico-christiani, uti omnes catholici scriptores, subjicere debent praeviae Ordinarii censurae scripta omnia, quae respiciunt religionem atque ethicen christianam et naturalem, vi Constitutionis Officiorum ac munerum (art. 41.) Viri autem ecclesiastici juxta eandem Constitutionem (art. 42.) ne libros quidem de artibus scientiisque mere naturalibus tractantes edere queunt, nisi praevium obtinu­erint Ordinarii consensum. 7 1 Encycl. Oraves de communi. 2 Ib. et Instruct. cit. S. C. super Neg. Eccl. Extraord. Neque ideo actio popularis christiana nimis coarctatur, quinimmo, si recte ad Sedis Apostolicae documenta exigatur, ea satis late patet; ut immortalis memoriae Leo XIII. ad Archiepiscopum Mechliniensem die 10. Jul. 1895. scribebat. „Haec enim causa, inquit, non uno se modo recte consi­derantibus praebet. Attinet ea quidem ad bona externa, sed ad religionem moresque inprimis attinet, atque etiam cum civili legum disciplina sponte copulatur; ut denique ad jura et officia omnium ordinum late pertineat. Evangelica porro justitiae et caritatis principia a Nobis revocata quum ad rem ipsam usumque vitae transferuntur, multiplices privatoriun rationes attingere necesse est." Hinc sequitur 1. quod in programmatibus, disquisitionibus atque diariis democratico­christianis eae quaestiones tractari queunt, quae ad justitiae triumphum caritatisque exercitium erga populum conducere possunt. Sequitur 2. quod diaria democratico-christiana notitias judiciaque edere possunt quoad facta opinionesque poli­ticas, quin tamen Ecclesiae nomine loqui affectent, neque proprias opiniones in rebus liberae disceptationis aliis per­scribere velint, ac si catholici veri non essent qui aliter sentirent. — Cf. Nunt. Rom. Vol. XIV. p. 169, atque cit. Instr c 3 Cit. Instruct. Quod tamen ad solam spectat Italiam. 4 Encycl. Oraves de communi. — Cf. encycl. Nobilissima Gallorum gens diei 8. Febr. 1884.; epistolam Est sane molestum ad Archiepiscopum Turonensem diei 17. Dec. 1888. 5 Cit. Encycl. Graves de communi. 6 Cit. Instruct. ' Cit. Instruct. Quae sub num. IV. haec habét: In circulis, sodalitiis etc. instituendis maximé curandum est: 1. ut particulares constitutiones, programmata, libelli aliaque id genus documenta dictionem spiritumque vere chri­stianum prae se ferant; 2. ut vexilla aliaque insignia nihil commune habeant cum symbolis socialistarum; 3. ut statuta atque regulae prius recognita probataque ab Ordinario fuerint; sine hac approbatione nulla dictarum institutionum sese tamquam catholicam exhibere poterit vei uti talis haberi, neque proinde commendationem ullam apud viros ecclesia-

Next

/
Thumbnails
Contents