Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903

Index

22 desertum facere, inque secessum spiritus, cubiculum nempe cordis nostri, ire, ubi ostium super nos claudentes tumultus mundi effugere et de rebus divinis meditari poterimus. Ejusmodi receptionem a mundo et secessum in solitudinem innuunt haec Apostoli verba: „Qui gaudent, sint tamquam non gaudentes; qui emunt, tamquam non possidentes; qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur." 1 Revocemus ergo nobis in mentem pluries, quae apud S. Basilium leguntur: „Qui mirum in modum saecularium homi­num amicitia delectatur, eaque re cum illis assidue esse cupit, is pravas eorum affec­tiones in animum suum facile insinuat;" „quo fit" t— prosequitur S. Gregorius -—­„ut ab otiosis ad noxia, a levioribus ad graviora veniamus." Recte proinde suspirat Thomas Kempensis: „Quoties inter hotnines fui, minor homo redii." 2 111. Christus Dominus tentationes vigilando, perseverando, jejunando et orando superavit. a) Magistrum nostrum vigilantem diabolus invenit; hinc statim et fortiter impetui hujus restitit. Primus impetus solius vigilantiae clipeo potest repelli. Nam facilius hostem devincimus, cui statim, ut pulsaverit, extra limen obviam imus, ostiumque intrare ei nullatenus permittimus. Cujus rei et ethnicus poéta perbene gnarus, hanc dat monitionem: Principiis obsta; sero medicina paratur, Quum mala per longas invaluere moras. Ideo et ipse Servator noster pluries nos ad vigilantiam admonet. „Illud autem scitote, quoniam, si sciret paterfamilias, qua hora fúr venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam." 3 „Vigilate, ut non intretis in tentationem." 4 Petrus autem: „Vigilate, quia adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens circuit, quaerens, quem devoret; cui resistite fortes." 5 b) Christus non unam tantum, sed plures et omnes diaboli tentationes perse­veranter superavit. Nec unicae illarum succubuit. Non succubuit tentationi cordis, quum corpus per famem et sitim attritum et inflrmatum juxta haec tentatoris verba satiare renueret: „Si filius Dei es, dic, ut lapides isti panes hant." 6 Non praebebat aures tentamini intellectus, quum per diabolum his incitaretur ad superbiam: „Si filius Dei es, mitte te deorsum." 7 Repulit demum omnes tentationes sensus, quum diabolo, omnia regna mundi et glóriám eorum sibi ostendenti responderet: „Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies." 8 Non solum ergo primam sufferre tentationem debemus, sed et omnes alias. Una enim tentatione seu tribulatione recedente, alia supervenit; et omnium tentatio­num initium est inconstantia animi. „Beatus vir" — dicit Apostolus -— „qui suffert tentationem, quoniam, quum probatus fuerit, accipiet coronam vitae;" 9 et Evangélista: „Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit." 1 0 c) Christus in deserto jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Jejuniuin et abstinentiam non tantum corpori, sed etiam animae salutaria esse, onlnibus est notum. Corpori, in quantum illud a morbis conservat, vei vero aegro­tanti sanitatem restituit. Medici inde parcitatem salutis matrem nominant. 1 I. Corinth. 7, 30—31. 2 Imit. Christi. 3 Matth. XXIV. 43. 4 Marc. XIV. 38. 5 I. Petr. 4, 3. 6 Matth. 4, 3. ' Matth. 4, 6. 8 Matth. 4, 8—10. 9 Jac. I, 12. 1 0 Matth. 24, 13.

Next

/
Thumbnails
Contents