Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903
Index
— 23 — Multo magis autem salutaria sunt animae. Apud S. Augustinum haec leguntur: „Jejunium purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subjicit, cor facit contritum et humiliatum, concupiscentiae nebulas dispergit, libidinum ardores exstinguit, castitatis vero lumen accendit." Apud S. Ambrosium vero: „Jejunium mors culpae, excidium delictorum, remedium salutis, radix gratiae, fundamentum castitatis." Videre est ex his verbis, jejunium triplici sub respectu esse utile. Replet nempe nos praeprimis spiritu orationis. Anima enim se ad Deum elevare non valet, si corpus propter escas et potus gravatum illám detineat. Recte ideo S. Bernardus dicit: „Jejunium meretur gratiam orandi; orationem roborat." Aptos deinde nos reddit ad continentiam et castitatem servandam. Quamdiu primi parentes in paradiso se ab esu vetiti fructus abstinuerant, in innocentia vixerunt. Prout autem malum gustaverant mortifefum, statim omnes fluctus incontinentiae in illos irruerunt, corpusque eorum in servitutem peccati est redactum. Apprime hoc nobis per S. Augustinum sic inculcatur: „Jejunia intemperantiam corporis mitigant, motus adversarios reprimunt, pressuram animae auferunt." Jejunium demum confert nobis spiritum atque gratiam poenitentiae et remittit peccata. Quid enim facit jejunans? Abdicans se ab escis et potu, contemnit et effugit voluptates, et sic recedens a rebus mundanis, hoc gradu ad Deum citius pervenit, cujus brachium deinde in puniendo sustinet, iram lenit et in clementiam atque misericordiam convertit. Pulcherrime hoc exprimunt haec S. Hieronymi verba: „Quos saturitas de paradiso expulit, hos esuries reducit." d) Quis dubitaret porro, quin Jesus in deserto orasset, sicque nobis hoc adminiculum repellendarum tentationum insinuasset atque praescripsisset ? Oratio est enim illud cum Domino habitum colloquium, in quo infirmitates nostras pandimus, roburque ad vitám cum virtute degendam expetimus. „Sine me nihil potestis facere" 1 — dicit Christus; ergo nec varias et multas tentationes superare. Ideo praeprimis „orate, ut non intretis in tentationem." 2 Sic enim quasi per canalem ros divinorum charismatum nobis infunditur, ut arborum virentium adinstar fructibus gravidi esse possimus, illosque non statim, prout ílatus tentationum advenerit, amittamus. Sic bonum scutum obtinebimus, quo omnia adversarii ignita spicula repelluntur. Sic munimento daemonibus formidabili circumdabimur, quo impetus afflictionum rejiciuntur. Sic demum aegrotanti animo pharmacum, imo morbo antidotum porrigetur, ut sic omnes infirmitates nostrae sanarentur, nosque efficacissime ac certissime salutem nostram procuraremus. Convertamur ergo ad Deum eundo in secessum cordis nostri, ut ibi vigilando, perseverando, jejunando atque orando omnes diaboli tentationes superemus. Blande nos Dominus vocat: nolimus obdurare corda nostra. Non vult enim mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivát. Amen. Coloczae, 19. Februarii 1903. Georgius, Archi-Episcopus. 1 Joan. 15, 5. 2 Marc. 14. 38.