Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903

Index

— 21 — 1 Matth. 4, i. 4 Job 7, I. LITT. CIRC. 1903. 6 Nr. 1290. Litterae qua­dragesimales de superandis tentationibus. D ivinus Salvator noster, antequam gravi suo publico muneri se accinxisset, „ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo." 1 Jesus Christus, quum sit ipsa Sanctitas, stricto in sensu tentari non potuit; tentari tamen se perraisit, ut, quomodo nos discipuli et ministri ejus, qui totam per vitám nostram variis sumus tentationibus expositi, colluctari cum diabolo debeamus, nos edoceret. „Dominus enim et Salvator noster aliquando nos sennonibus, aliquando vero operibus admonet. Ipsa etenim facta ejus praecepta sunt: quia dum aliquid tacitus facit, quid agere debeamus, innotescit." 2 Ipse dixit: „Exemplum dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis." 3 Proficuum sane erit proinde saluti animae nostrae, si, quae in suprainsinuatis sectanda se nobis praebent, instanté tempore quadragesimali paulisper perpenderimus. I. Natura nostra ad malum semper est prona ab adolescentia sua. Nam per primum hominem lapsa, et per peccatum vitiata, ipsam rationem naturalem nostram non tantum magna circumfudit caligine, ut plénum veritatis lumen amiserimus, sed etiam sanitatem affectionum nostrarum ita depravavit, ut ad malum et inferiora tra­hamur. Hinc est, quod meliora quidem videamus, probemus atque proponamus, deteriora tamen sequamur, atque propriae corruptionis pondere pressi ad perfectiora non surgamus. Haec est causa, quod, quamdiu in mundo vixerimus, sine tribulatione et tentatione esse non possimus; versamur enim inter hostes, et a dextris et a sinistris impugnamur. Haec est causa, quod et sancti atque viri perfecti, quum et hi in concupiscentia sint nati, inque semetipsis fomentum, quo tententur, habeant, aliquando tentationes subire debuerint. Merito igitur ingemiscimus et cum patiente Job suspiramus: „Tentatio est vita hominis super terram." 4 II. Jesus, ut probaret, ubinam sint tentationes superandae, in desertum ivit. In deserto enim abrupit oranem cum mundo nexum, plenissimumque cum Deo Patre invenit consortium. „De mundo non estis" dicit ipse; „ego vos elegi de mundo." 5 „Nemo proinde militans Deo, implicat se negotiis saecularibus." 6 Multi ideo viri Sancti et plenae perfectioni studentes strictissime presserunt haec Christi vestigia, et bene scientes, quod in sacro secessu et consortio Domini sanctus sanctificetur adhuc, justus justiflcetur adhuc, et purus purificetur adhuc, penitus a mundo recesserunt. Ibi enim matéria compunctionis praebetur, et taedium rerum mundanarum incutitur; ibi rerum coelestium non invenitur nausea, sed earum plenissima dulcedo. Ibi desi­deria sensualitatis suffocantur atque animae omne labendi periculum subtrahitur; ibi, quum non sit dissipatae mentis effusio, bene compositus animus mundatur, atque frigiditate deposita inardescit. Nos, quoniam ministerio altaris allecti sumus et ad pastorale munus destinati inter homines conversamur, horumque saluti insudare debemus, a mundo penitus nos sejungere, inque eremum ire non valemus. Ast hoc non impedit, quominus a mundanis in quadam mensura nos recipiamus et in desertum eamus. Possumus enim et in domo nostra nobis 2 Horail. 17. S. Gregor. 5 Joann. 15, 19. 3 Joann. 13, 15. 6 II. Tim. 2, 4.

Next

/
Thumbnails
Contents