Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903
Index
129 de quibus nulla potest esse homini sine fide cognitio, multae res sunt eaeque maximae in ipso naturae ordine, quas quidem sibi pervias habeat humana ratio, sed, rtdei aucta lumine, multo certius clariusque percipiat: in ceteris autem vera veris pugnantia facere, quando utrumque genus ab uno eodemque capite et fonté, Deo nimirum, proticiscitur, absurdum est. — Ita vei ingeniorum inventa, vei experientiae reperta, vei incrementa disciplinarum, quaecumque demum actionem vitae mortalis provehunt in melius, quid est causae cur Nobis, qui catholicae veritatis custodes sumus, non probentur? Imo est, quare fovenda etiam, Decessorum exemplo, videantur. At vero recentioris philosophiae, civilisque prudentiae decreta, quibus hodie humanarum rerum cursus eo impellitur, quo legis aeternae praescripta non sinunt, ea Nos refellere et redarguere, memores Apostolici officii, debemus. In quo quidem non humanitatem remoramur progredientem, sed ne ad interitum ruat prohibemus. At enim, necessarium aggressi pro veritate certamen, inimicos hostesque veritatis, quorum vehementer miseret, amantissime complectimur, divinaeque benignitati cum lacrimis commendamus. Nam si, quae vera iusta recta sunt probare et tueri, quae falsa iniusta prava detestari et reiicere, lex est sanctissima romani pontificatus; non minus est, misericordiam veniamque dilargiri peccantibus, idque ad similitudinem Auctoris sui, qui pro transgressoribus rogavit. Siquidem Deus, qui erat in Christo mundum reconcilians sibi, per Pontitices romanos potissime, ut Vicarios Filii sui, prorogari in aevum voluit ministerium reconciliationis, quae propterea ab eorum esset auctoritate iudicioque requirenda. Autumare igitur reconciliandam esse Nobis cum quopiam gratiam, esset id quidem iniuriose et perverse iudicantium de munere officioque Nostro, quo ipso debemus paternam erga omnes gerere voluntatem. Equidem non confidimus, quod Decessores Nostri nequivere, assequi Nos posse, ut late fusos errores iniustitiamque oranem vincat usquequaque veritas; in id tamen summa contentione, ut diximus, nitemur. Quod si vota Nostra non sunt plene eventura, illud certe, Deo dante, fiet ut impérium veritatis et in bonis constabiliatur, et ad alios complures, non male animatos, propagetur. Nunc vero iucundum est, animum adiicere ad amplissimum Collegium vestrum, Venerabiles Fratres, supplendum; cuius honore afficere hodie duos lectos viros decrevimus. Altér, vestris ipsorum testimoniis per interregnum ornatus, praestantem animi et ingenii indolem, paremque gerendarum rerum prudentiam paucis hisce mensibus Nobis egregie probavit. Alterius eximia pietatis doctrinaeque ornamenta, et in diuturna episcopalis procuratione muneris absolutam numeris omnibus diligentiam iamdiu Ipsi habemus exploratissima. li autem sunt: Bapha'él Merry dei Val, Archiepiscopus Tit. Nicaenus, Josephus Gallegari, Episcopus Patavinus. Quid vobis videtur? Itaque autoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et Nostra, creamus et publicamus S. R. E. Presbyteros Cardinales Baphaelem Merry de Val, Josephum Callegari. Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris f et Filii f et Spiritus f Sancti. Amen. Coloczae, die 12. Decembris 1903. 32*