Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903
Index
— 1 14 siae disciplinam revocemus; Ecclesia vero Christo subdet, Christus autem Deo. Quod si, Deo ipso favente, perficiemus, iniquitatem cessisse aequitate gratulabimur, audiemusque feliciter vocern magnam de coelo dicentem: Nunc facta est salus et virtus ct regnum Dei nostri et potestas Ghristi eius, 1 — Hic tamen ut optatis respondeat exitus, omni ope et opera eniti opus est ut scelus illud immane ac detestabile, aetatis huius proprium, penitus eradamus, quo se nempe homo pro Deo substituit: tum vero leges Evangelii sanctissimae ac consilia in veterem dignitatem vindicanda; adserendae altius veritates ab Ecclesia traditae, quaeque eiusdem sunt documenta de sanctitate coniugii, de educatione doctrinaque puerili, de bonorum possessione atque usu, de officiis in eos qui publicam rem administrant; aequilibritas demum inter varios civitatis ordines christiano instituto ac more,restituenda. —Nos profecto haec Nobis, Dei nutui obsequentes, in pontificatu prosequenda proponimus, ac pro virili parte prosequemur. Vestrum autem erit, Venerabiles Fratres, sanctitate, scientia, agendorum usu, studio cum primis divinae gloriae, industriis Nostris obsecundare; nihil aliud spectantes praeterquam ut in omnibus formetur Christus. 2 Iam quibus ad rem tantarn utamur adiumentis, vix dicere oportet; sunt enim de medio sumpta. — Curarum haec prima sunto, ut Christum formemus in iis, qui formando in ceteris Christo officio muneris destinantur. Ad sacerdotes mens spectat, Venerabiles Fratres. Sacris namque quotquot initiati sunt, eam in populis, quibuscum versantur, provinciám sibi datam norint, quam Paulus suscepisse testatus est amantissimis iis verbis: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vohis. 3 Qui tamen explere munus queant, nisi priores ipsi Christum induerint? atque ita induerint, ut illud Apostoli eiusdem usurpare possint: Vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus. 1 Mihi vivere Christus est. 5 Quamobrem, etsi ad fideles omnes pertinet hortatio ut occurramus in virum perfectum, in mensurum aetatis plenitudinis Ghristi; 6 praecipue tamen ad illum spectat qui sacerdotio fungitur; qui idcirco dicitur altér Christus, non una sane potestatis communicatione sed etiam imitatione factorum, qua expressam in se Christi imaginem praeferat. Quae cum ita sint, quae vobis quantaque, Venerabiles Fratres, ponenda cura est in clero ad sanctitatem omnera formando! huic, quaecumque obveniant, negotia cedere necesse est. Quamobrem pars potior diligentiarum vestrarum sit de seminariis sacris rite ordinandis moderandisque, ut pariter integritate doctrinae et morum sanctitate floreant. Seminarium cordis quisque vestri delicias habetote, nihil pláne ad eius utilitatem omittentes, quod est a Tridentina Synodo providentissime constitutum. — Quum vero ad hoc ventum erit ut candidati sacris initiari debeant, ne quaeso excidat animo quod Paulus Timotheo perscripsit: Nemini cito manus imposueris; 7 illud attentissime reputando, tales plerumque hdeles futuros, quales fuerint quos sacerdotio destinabitis. Quare ad privatam quancumque utilitatem respectum ne habetote; sed unice spectetis Deum et Ecclesiam et sempiterna animorum commoda, ne videlicet, uti Apostolus praecavet, communicetis peccatis alienis. 8 — Porro sacerdotes initiati recens atque e seminario digressi industrias vestras ne desiderent. Eos, ex animo hortamur, pectori vestro, quod coelesti igne calere oportet, admovete saepius, incendite, inflammate ut uni Deo et lucris animorum inhient. Nos equidem, Venerabiles Fratres, diligentissime providebimus 1 Apoc. XII. io. 5 Philipp. I. 21. 2 Gal. IV. 19. 6 Ephes. IV. 3. 3 Ibid. ' I. Tim. V. 22. 4 Gal. n. 20. 8 Ibid.