Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903

Index

— 115 — ne homines sacri cleri ex insidiis capiantur novae cuiusdam ac fallacis scientiae, quae Christuin non redolet, quaeque, fucatis astutisque argumentis, rationalismi aut semi­rationalismi errores invehere nititur; quos ut caveret iam Apostolus Timotheum mone­bat, scribens: Depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositionis falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. 1 Hoc tamen non impedimur quo minus laude dignos existimemus illos e sacerdotibus iunioribus, qui utilium doctrinarum studia, in omni sapientiae genere, persequuntur, ut inde ad veri­tatem tuendam atque osorum fidei calumnias refellendas instructiores Hant. Veruntamen celare haud possumus, quin etiam apertissime profitemur, primas Nos semper dela­turos iis qui, quamvis sacras humanasque disciplinas minimé praetereunt, proxime nihilosecius animorum utilitatibus se dedant, eorum procuratione munerum, quae sacer­dotem deceant divinae gloriae studiosum. Tristitia Nobis magva est et continuus dolor cordi Nostro, 2 quum cadere etiam in aetatem nostram conspicimus Ieremiae lamen­tationem: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.* Non enim de clero desunt, qui, pro cuiusque ingenio, operám forte navent rebus adumbratae potius quam solidae utilitatis: at verum non adeo multi numerentur qui, ad Christi exemplum, sibi sumant Prophetae dictum: Spiritus Domini unxit me, tvangelizare pauperibus misit me, sanare contritos cor de, praedicare captivis remissionem et coecis visum. 4 — Quem tamen fugiat, Venerabiles Fratres, quum homines ratione maximé ac libertate ducantur religionis disciplinam potissimam esse viam ad Dei impérium in humanis animis resti­tuendum ? Quot pláne sunt qui Christum oderunt, qui Ecclesiam, qui Evangélium horrent ignoratione magis quam pravitate animi ! de quibus iure dixeris: quaecumque ignorant blasphemant. b Idque non in plebe solum reperire est aut in infima multitu­dine, quae ideo in errorem facile trahitur; sed in excultis etiam ordinibus atque adeo in iis, qui haud mediocri eruditione ceteroqui polleant. Hinc porro in plerisque defectus fidei. Non enim dandum est, scientiae progressibus extingui fidem, sed verius inscitia; ut idcirco ubi maior sit ignorantia, ibi etiam latius pateat fidei defectio. Quapropter Apostolis a Christo mandatum est: Euntes, docete omnes gentes. & Nunc autem, ut ex docendi munere ac studio fructus pro spe edantur atque in omnibus formetur Christus, id penitus in memória insideat, Venerabiles Fratres, nihil omnio esse caritate efficacius. Non enim in commotione Dominus 7 Allici animos ad Deum amariore quodam conatu, speratur perperam: quin etiam errores acerbius increpare, vitia vehementius reprehendere damno magis quam utilitati aliquando est. Timotheum quidem Apostolus hortabatur: Argue, obsecra, increpa; attamen addebat: in omni patientia. 8 •— Certe eiusmodi nobis exempla prodidit Christus. Venite, sic ipsum alloquutum legimus, venite ad me omnes qui láboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. d Laborantes autem oneratosque non alios intelligebat, nisi qui peccato vei errore tenerentur. Quanta enimvero in divino illo magistro mansuetudo! quae sua­vitas, quae in aerumnosos quoslibet miseratio! Cor eius pláne pinxit Isaias iis verbis: Ponam spiritum meum super eum; non contendet neque clamabit; arimdinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet. 1 0 — Quae porro caritas, patiens et lenigna 1 1 ad illos etiam porrigatur necesse est, qui sunt nobis infesti vei nos inimice 1 I Tim. VI. 20 s. 6 Iud. II. 10. 9 Matth. XI. 28. 2 Rom. IX. 2. 8 Matth. XXVIII. 19. , u Is. XLII. I. s. 8 Xhren. IV. 4. ' III. XIX. Reg. II. 1 1 I. Cor. XIII. 4. 4 Luc. IV. 18—16. 8 II. Tim. IV. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents