Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

— 4 — tium catalogum conficiat, atque custodiat. Idem possunt Provinciales, nisi auctoritas Ministri Generális obstet, intra limites propriae Provinciáé, et etiam Superiores locales dependenter tamen a Ministro Provinciali. VI. Ad Directorem spectat nominare Zelatores et Zelatrices, qui vei quae per­sonas inscribendas prudenter quaerant, eidemque Directori proponant. VII. Ad exercitium Viae Crucis viventis rite peragendum et ad indulgentias eidem adnexas lucrandas requiritur meditatio Stationis unicuique per sortem adsigna­tae, et recitatio trium Páter, Ave et Glória, manu tenendo Grucifixum ex matéria solida confectum, et ad hoc benedictum sive a Ministro Generáli, sive a Ministro Provinciali in respectiva Provincia, vei a Superiore locali, aut etiam ab ipso Directore, vei alio Sacerdote a Ministro Generáli delegato. INDEX INDULGENTIARUM SODALITATIBUS VIAE CRUCIS VIVENTIS TRIBUTARUM. Omnes Christifideles ab aliquo Directore in Sodalitatem admissi, sequentes Indulgentias lucrari possunt: I. Primo die festő postquam Sodalitatem adiverint plenariam indulgentiam, si eodem die vere poenitentes, confessi, S. Synaxim susceperint. II. Festis Nativitatis Domini, Circumcisionis, Epiphaniae, Paschatis, Ascensionis, Corporis Christi, Pentecostes, Ssmae Trinitatis; item singulis feriis Sextis mensis Mártii, nec non festis Inventionis et Exaltationis S. Crucis, SS. Stigmatum S. P. Francisci, et eiusdem die natali, plenariam indulgentiam, dummodo quisque sodalium quotidie sibi adsignatam Stationem sedulo sancteque peregerit mense integro, simul­que contritus et confessus S. Synaxim sumpserit, et aliquam Ecclesiam diebus supra statutis visitaverit, et inibi aliquamdiu ad mentem Summi Pontificis preces effuderit. III. Die semel quotannis eligenda item plenariam, si quilibet e Sodalibus per annum integrum quotidie stationem sibi propriam peregerit, simulque memorata die vere contritus, confessus et sacra Synaxi refectus, uti supra oraverit. IV. Pro quotidiano exercitio centum dies diebus ferialibus; septem annorum et totidem quadragenarum diebus dominicis aliisque per annum festis nec non per totam maiorem hebdomadam. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Dátum Romae, ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 16. Augusti 1901. L. f S. S. Card. Cretoni. Praef. Pro R. P. D. FRANC. Archiep. Amiden, Secretario. IOSEPHUS M. Canonicus COSELLI, Substitutus. Coloczae, 30. Dec. 1901. Pluries et variis ex locis Supremae huic Congregationi S. Officii dubia pro­posita sunt circa materiam (panem et vinum) SSmi Eucharistici Sacramenti. Cum enim inhonestorum quorumdam mercatorum eo iam malitia pervenerit, ut farinas triticeas aliarum tum vegetalium tum etiam mineralium substantiarum admixtione adulterare, vinaque vei ex toto vei ex parte haud ex genimine vitis conficere passim non vereantur, cumque non raro difficile admodum sit, vei ipsis chimices peritis huiusmodi fraudes agnoscere : non inmerito dubitatum est, num ad licitam, imo et validam consecrationem farinae vei hostiae vinaque, quae sunt in commercio, tuto adhiberi valeant. Nr. 223. De specierum SS. Eucharís­tiae genuini­tate.

Next

/
Thumbnails
Contents