Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902
Index
5 Cum res, ut patet, maximi sit momenti et farinarum vinorumque írequentibus adulterationibus dubitari nequeat; Emi DD. Cardinales una mecum Inquisitores Generales pastoralem Rmorum DD. Ordinariorum sollicitudinem excitandam censuerunt, ut accuratis institutis investigationibus, si quos abusus irrepsisse compererint, funditus convellere satagant, ac diligenter caveant, ne quid in posterum in propriis ditionibus fiat, quod a latis nedűm circa naturam sed et circa conservationem Sacrarum Specierum dispositionibus, quae a probatis auctoribus traduntur, quaeque praesertim in Rubricis Missali Romano praepositis continentur, quomodocumque sit absonum. Quoties vero de venalium farinarum vei hostiarum vinorumque genuinitate rationabile adsit dubium, Sacerdotes sibi subditos ab eorum usu in conficiendo SSmo Altaris Sacramento omnino prohibeant, eosque practicam rationem doceant genuinam materiam sibi comparandi. Quod demum spectat ad Missas dubia matéria antehac forte celebratas, ad S. Congregationem recurrant. Quae quidem omnia dum, ut mei muneris est, cum Amp. Tua communico, libenter occasionem nactus, fausta quaeque ac felicia Tibi precor a Domino. — Dátum Romae ex S. 0. die 30 Aug. 1901. — I. M. Card. PAROCCHI. Coloczae, 19. Januarii 1902. Pro anno currente Venerabili et Honorabili Clero Curato sequentia pro elucubratione proponuntur themata theologica : SEMESTRI I. E studio biblico antiqui foederis: Probetur, canonem librorum V. T. apud antiquos Judaeos eundem fuisse, quem Ecclesia cath. profitetur; et explicentur causae dubiorum, quae nonnulli patres graeci circa canonicitatem librorum deuterocanonicorum V. T. movebant. E Theologia Morali. Fulvia bene novit Drusum, suum maritum, occultis deditum furtis, ex iisdem familiam alere. Suam quidem displicentiam ostendit Fulvia marito suo, sed frustra. Cum autem non habeat, unde se et suam numerosam prolem sustentet, furtiva utitur pecunia aliisque rebus pro necessaria familiae sustentatione. Verum, cum timoratae sit conscientiae, quamvis videat, sc aliíer agere non posse, timet tamen semper, ne peccet, vei ita inducendo et confirmando suum maritum in illis furtis, vei saltem cooperando. Quare rem totam coníessario exponit. — Idem Drusus in horribiles blasphemias prorumpit, quoties uxorem suam ad ecclesiam pro Missa audienda ire conantem animadvertit; quare Fulvia Sacrum diebus festis non semel omittit. Quaeritur 1.° Quid sit scandalum et quale peccatum? — 2.° An praecepta sint quandoque propter scandalum omittenda? — 3.° Quid ad casum? E Jure Canonico. Bonfilius. studio juris navans operám, sponsalia juramento firmata cum Domitilla, honestissima puella, inivit promisitque se eam ducturum esse, quando laurea donatus advocati munere potiretur. Tribus annis saepe saepius puellam invisit fidemque datam inter colloquendum confirmavit. Quibus rebus ita ejus animum sibi conciNr. 449. Themata theologica pro anno 1902. elucubranda.