Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902
Index
3 IX. DECRETUM URBIS ET ÜRBIS. Pietati Christifidelium fovendae nihil est tam aptum, nihil tam efficax, quam frequens Dominicae Passionis meditatio, in qua dum ipsi recolunt quanta Verbum Dei Caro factum pro nobis pati dignatum est, eorum corda ad poenitentiam excitantur, et ad redamandum Christum Jesum vehementer inflammantur. Iám vero inter plura quae id praestant pia exercitia, illud procul dubio prae ceteris eminet, quod a Via Crucis nuncupatur, a S. Leonardo e Portu Mauritio primitus invectum, et in universa catholica Ecclesia tam salubriter propagatum. Quoniam vero plures vei occupationibus distenti, vei valetudine laborantes prohibentur, quominus integro huiusmodi pio Exercitio vacent, nonnulli pietatis zelo praestantes viri, ne spiritualium fructuum ex eodem Exercitio manantium copia deperdatur, Sodalitates quasdam instituere excogitarunt ex quatuordecim sociis constantes, qui singuli unam quotidie sibi attributam ex quatuordecim stationibus meditando peragant, ad instar Sodalitatum Rosarii Viventis. Hinc Ssmo Dno Nostro Leoni PP. XIII. preces humiliter sunt delatae, ut praedictas Sodalitates, earumque leges approbare, et nonnullas sociis indulgentias tribuere dignaretur. Has porro preces, relatas in audientia habita die 16. Augusti 1901 ab infrascripto Cardinali Praefecto S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, Eadem Sanctitas Sua peramanter excepit, Sodalitatesque Viae Crucis Viventis summopere commendans approbavit, earumdemque leges, prout in subiecto schemate prostant, auctoritate sua sancivit, servandasque mandavit: simulque indulgentias omnes in indice huic Decreto inserto contentas in perpetuum benigne concessit, defunctis quoque applicabiles. LEGES SERVANDAE IN ERIGENDIS SODALITATIBUS VIAE CRUCIS VIVENTIS. I. Exercitium Viae Crucis Viventis instituitur, ad instar Rosarii Viventis. II. Via Crucis vivens nihil aliud est, quam invitamentum atque tyrocinium ad completam Viam Crucis, iuxta formám in Ecclesia catholica adhiberi solitam, uberiori aeditícationis fructu, atque indulgentiarum ac privilegiorum a SS. Pontirtcibus concessorum thesauro multo locupletiore ditatam. III. Quaelibet Sodalitas ex quatuordecim sociis constat, et nonnisi in Ecclesiis, vei Oratoriis publicis sive semipublicis, vei etiam in Comniunitatibus, ubi Stationes Viae Crucis rite erectae existunt, constitui debet. IV. Jus constituendi Sodalitates in toto Ordine, seu ubique locorum, residet in Ministro Generáli Ordinis Minorum S. Francisci : inter limites propriae Provinciáé in Provincialibus; in respectivo districtu in Guardianis eorumque vices gerentibus, sive per se, sive per suos subditos ad id deputatos. V. Spectat iure primario ad Ministrum Generalem ubique locorum deputare Directorem Sodalitatum religiosum eiusdem Ordinis, et, ubi hic desit, sacerdotem sive saecularem, sive regularem, qui personarum ad novam sodalitatem pertinere cupienLITT. CIRC. 1902. Nr. 292. De erigendis sodalitatibus Viae Crucis Viventis.