Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

— 41 — Illme ac Rme Domine, Pergratum mihi est responsionem praebere dubiis pro­positis ab Amplitudine Tua ratione habita fidelium graeci rítus in ista dioecesi degen­tium. — Cum primo loco quaeratur utrum illi possint admitti ad susceptionem S. Eucharistiae iuxta ritum latinum, peropportunum est diligenter observari quae ad rem praescripta sunt in Decreto heic adnexo. —- Quod attinet ad secundum, quae­nam scilicet servanda sint, quando iidem petunt veniam transeundi e proprio ad ri­tum latinum, retinendae sunt sequentes dispositiones: Singuli oratores qui transire cupiunt ex uno ad alium ritum debent expostu­lare veniam ab Ordinario a quo et ad quem, causas quae ritus mutationem suadent fideliter exponentes. Obtenta venia utriusque Ordinarii recurrere debent ad Apostolicam Sedem pro necessaria permissione. Interim Deum adprecor, ut Te quam diutissime sospitet. Amplitudinis Tuae Addictissimus Servus M. Card. Ledóchowski. Ant. Sa­nelli Gunola secrius. Coloczae, 26. martii 1902. Nr. 1789. Transitus ex uno ad alium ritum. DECRETUM S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE PRO NEGOTIIS RITUS ORIENTÁLIS. In variis catholici orbis regionibus, in quibus diversorum rituum fideles per­mixti inveniuntur, deplorandum sane est, saepe saepius nonnullos proprii ritus Eccle­sia et sacerdote destitutos manere. Ex quo fit ut quidam ex illis propriae devotioni satisfacere, nec non christianae vitae fervorem per Sacramentorum frequentiam con­servare et augere desiderantes, ex difficultate S. Communionem sumendi in proprio ritu, a S. Sede privilégium, communicandi in ritu alieno etiam extra casus a iure permissos continuo expostulent; alii vero quam plurimi propter eamdem rationem inducantur potius ad diuturnam Sacramentorum incuriam cum maximo eorum vitae spirituális detrimento. Hisce recursibus ac malis effectibus permota haec S. Congregatio de Propa­ganda Fide pro negotiis ritus Oientalis peropportunum aliquod ac salutare remedium iisdem occurrere voluit. Hinc, de consilio Emmorutn Patrum praedictae S. Congrega­tionis SS. D. N. Leo PP. XIII., referente R. P. D. Augustino Archiep. Larissensi S. Congregationis de Prop. Fide Secretario in Audientia diei 2. Julii anni 1893. sequens decretum edi et expediri mandavit: nimirum Quo utilius frequentia promoveatur SS. Sacramentorum quae efficacissima sunt média a Christo Domino instituta ad procurandam salutem animarum, et quo opportunius duplex illud praedictum inconveniens de medio tollatur, omnibus fidelibus cuiuscumque ritus, sive latini, sive orientális, degentibus in locis, in quibus non sit ecclesia aut sacerdos proprii ritus, facultas in posterum a S. Sede conceditur SS. Com­munionem, non modo in articulo mortis et pro paschali praecepto adimplendo, sed etiam quovis tempore devotionis gratia, iuxta ritum Ecclesiae existentis in praedictis locis, dummodo catholica sit, recipiendi. LITT. CIRC. 1902. Nr. 1558. De s. coramu­nione in eccle­siis catholicis cuiuscunque ritus.

Next

/
Thumbnails
Contents