Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902
Index
— 24 1133. sz. Miniszteri határozat r. kath. iskolák jellegének megváltoztatása ügyében. haec nota est, qua Christi discipuli dignoscantur, ut dilectionem habeant ad invicem ; id de hominibus sacri cleri mutuo inter se multo magis tenendum est. Neque ideo solum quod Christi caritatem hausisse largius merito censendi sunt; verum etiam quod quisque eorum, fideles alloquens, debet Apostoli verbis posse uti: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Philipp. III. 17.) Facile quidem damus, id esse factu perarduum, nisi elementa discordiarum mature ex animis eradantur tum videlicet quum ii, qui in cleri spem adolescunt, in sacris seminariis formantur. Quamobrem, Venerabiles Fratres, hoc stúdiósé curetis, ut seminariorum alumni tempestive discant in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligere, utpote renati non ex semine corruptibili. sed incorruptibili per verbum Dei vivi. (I. Petr. 1, 22. s.) Erumpentes autem animorum perturbationes cohibete fortiter nec pacto ullo vigere patiamini, ita ut qui clero destinantur, si labii unius ob originis discrimen esse nequeunt, at certe cor unum sint atque anima una. Ex hac porro voluntatum concordia, quae in cleri ordine eluceat, illud, ut iam innuimus, commodum sequetur, quod sacrorum ministri efficacius monebunt fideles ne in tuendis vindicandisque iuribus suae cuiusque gentis propriis, praetereant modum, nimiove studio abrepti justitiam et communes reipublicae utilitates posthabeant. Hoc namque, ob regionum vestrarum adiuncta, praecipuum modo esse officium sacerdotum putamus opportune importune fideles hortari, ut alterutrum diligant: monereque assidue, christiano nomine dignum non esse, qui animo et re mandatum nóvum a Christo dátum non impleat, ut diligamus invicem sicut ipse dilexit nos. Non autem is implet, qui caritatem ad eos tantum pertinere putet, qui lingua vei genere coniuncti sunt. Si enim, inquit Christus, diligitis eos, qui vos diligunt, nonne et publicani hoc íaciunt ? (Math. V, 46. s.) Nimirum caritatis christianae hoc proprium est. ut ad omnes aeque se porrigat: non enim, ut monet Apostolus, est distinctio iudaei ac graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum. (Rom. X. 12.) Deus autem, qui caritas est, impertiat benigne, ut idem omnes sapiant, unanimes, idipsum sentientes, nihil per contentionem, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; non quae sua sunt, singuli considerantes, sed ea, quae aliorum. (Philipp. II. 2.) Horum vero sit auspex Nostraeque simul benevolentiae testis apostolica benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, ac fidelibus cuique vestrum commissis araantissime in Domino elargimur. Dátum Romae apud S. Petrum die XX. Augusti anno MCMI. Pontificatus Nostri vicesimo quarto. Leo PP. XIII. m. p. Coloczae, 1902. febr. 18. „.4 vallás- és közoktatásügyi m. kir. minister 1901. évi november hó 28-án 48745. sz. a. kelt s a II . . . vármegye közig, bizottságához intézett rendeletének másolata. Folyó évi szeptember hó 4-én 1257. sz. a. kelt határozata a kir. tanfelügyelő f. évi október hó 30-án 2852. sz. a. kelt jelentése kapcsán tudomásomra jutván : a bizottság ezen, valamint ezen határozata előzményét képező 1901. évi aug. hó 7-én 1048. sz. a. kelt ama határozatát, melyben a nm .... iskolaügy rendezése czéljából a közig, bizottsághoz beérkezett kérvényeket és panaszokat a kir. tanfelügyelőnek közvetlenül való eljárás végett kiadta, ezennel megsemmisítem, és felhívom a bizottságot, hogy a kérvények ügyében szabályszerűen járjon el.