Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

— 23 VII. Venerabilibus Fratribus THEODORO, Archiepiscopo Olomucensi ceterisque Archi­cpiepiscopis et Episcopis Boheiniae et Moraviae. LEO PP. XIII. Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem ! Reputantes saepe animo, quae sit conditio ecclesiarum vestrarum, occurrunt Nobis, quod nunc fere ubique plena omnia metus, plena curarum. Illud tamen apud vos gravius incidit, quod, cum res catholica hostium externoruni invidiae atque astui pateat, domesticas etiam causas habét, quibus in discrimen trahatur. Dura enim hae­reticorum hominum opera palam obscureque id agitur, ut error pervadat infidelium animos ; crebrescunt quotidie inter ipsos catholicos semina discordiarum : quo nihil sane aptius ad incidendas vires constantiamque frangendam. Potior autem dissensionis ratio, in Bohemis praesertim repedenta est ex sermone, quo incolae pro sua quisque origine, utuntur. Insitum enim natura est acceptam a proavis linguam amare tueri­que velle. Nobis quidem a dirimendis de re hac controversiis abstinere decrelum est. Profecto sermonis patrii tuitio, si certos intra fines consistit, reprehensionem non habét; quod tamen de ceteris privatorum juribus valet, valere hic etiam tenendum est; ne quid ex eorum prosecutione communis reipublicae utilitas patiatur. Est igi­tur eorum, qui publicam rem administrant, sic, aequitate incolumi, velle integra singu­lorum jura, ut commune tamen civitatis bonum stet atque vigeat. Quod ad Nos atti­net, monet officium cavere sedulo, ne ex eiusmodi controversiis periclitetur religio, quae princeps est animorum bonum ceterorumque bonorum origo. Itaque, Venerabi­les Fratres, vehementer cupimus atque hortamur, ut fideles, cuique Vestrum crediti, etsi ortu varii ac sermone sunt, eam tamen necessitudinem animorum retineant longe nobilissimam, quae ex communione fidei eorumdemque sacrorum gignitur. Quot­quot enim in Christo baptizati sunt, unum habent Dominum unamque fidem atque adeo unum sunt corpus unusque spiritus, sicut vocati sunt in una spe vocationis. Dedecet vero qui tot sanctissimis vinculis coniunguntur eandemque in caelis civitatem inquirunt, eos terrenis rationibus distrahi. invicem, ut inquit Apostolus, provocantes, invicem invidentes. Haec ergo, quae ex Christo est, animorum cognatio assidue fide­libus est inculcanda omnique studio extollenda. „Maior est siquidem fraternitas Christi quam sanguinis: sanguinis enim fraternitas similitudinem tantum corporis refert; Christi autem fraternitas unanimitatem cordis animaeque demonstrat, sicut scriptum est: Multi­tudinis crendentium erat cor unum et anima una." (S. Maxim, inter Serm. S. Aug. C.) Qua in re homines sacri cleri exemplo ceteros anteire oportet. Praeterquam enim quod ab eorum officio dissidet eiusmodi se dissensionibus immiscere ; si in locis ver­santur, quae ab hominibus incoluntur varii generis variaeque linguae, facile, ni ab omni contentionis specie abstinent, in ódium offensionemque alterutrius partis incurrent; quo nihil sacri muneris exercitationi infestius ! Debent sane fideles re usuque cog­noscere ecclesiae ministros non nisi aeternas aestimare animorum rationes, nec pror­sus, quae sua sunt studere, sed unice quae Jesu Christi. Quod si omnibus universe LITT. CIRC. 1902. Nr. 1132. Sanctissimus D. noster Leo XIII. hortatur Bohemos, ut non obstante sermonis patrii diversi­tate, corde et animo unum sint.

Next

/
Thumbnails
Contents