Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902
Index
1 — 20 — desuper, et nubes pluat super populum pretiosa donorum divinorum charismata; tuum est Deum laudare, Domino benedicere." 1) Et quid denique magis necesse quam per quotidianam meditationem spiritum nostrum purificare, vividiorem reddere, atque voluntatem ad virtutes exercendas promptiorem formare ? „Meditatio puriflcat mentem, regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit móres, vitám honestat et ordinat, postremo divinarum pariter et humanarum rerum scientiam confert." (S. Bernhard.) II. Laborare debemus in propria, deinde in aliorum salute. a) Nobis ipsis sacerdotibus dixit Dominus primo loco : „Estote vos perfecti, sicut et Páter vester coelestis perfectus est :" 2) et hoc praeter aedificationem aliorum ideo, quia sumus ministri Domini et servi Sanctuarii ejus : „Mundamini, qui fertis vasa Domini.-' Studeamus proinde conscientiam nostram semper puram servare; adeamus crebre tribunal poenitentiae, et praesertim si nos in aliquod peccatum grave inciderimus, lavemus nos cum verbis filii prodigi: „Surgam et ibo ad patrem meura et dicam ei: Páter peccavi in coelum et coram te." 3) Ante omnia autem spiritu Christi debemus repleri ; spiritu, qui non est de hoc saeculo, qui non quaerit, quae mundi, sed quae Dei sunt. „Non enim de mundo estis" 4) dicit divinus noster Magister, et ejus discipulus : „Nemo militans Dei implicat se negotiis saecularibus !" 5) Non thezaurisabimus ergo nobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea illos demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur 6) ; non agemus vitám mollem in vestitu et supellectili, quum filius hominis non habuerit, ubi caput reclinasset 7) et in vestem Illius sortéin miserint ; 8) non deliciosam in victu, nam deterrent nos verba Prophetae : „Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos ;" 9) non sectabimur ob lucrum vei commodum terrestre favorem hominum et non anhelabimus inordinate distinctiones et dignitates, quia non possumus esse similes seribis et pharisaeis hypocritis, qui amant primos recubitus in coenis et primas cathedras in synagogis et salutationes in foro." 1 0) b) Laborare debemus in salute aliorum sive sint divites et cultiores, sive pauperes et rudes; quia sicut Christus et Apostoli, nos omnibus omnia sumus facti. Pateat ergo janua nostra cunctis illám intrare volentibus, et neminem sine consilio, sine adjutorio, sine consolatione remittamus. Sunt tamen, quorum cura propter specialem quemdam titulum nobis strictius incumbit. In his primo loco nomino comministros nostros et domesticos. Sacerdos sacerdotem sanctificet, parochus capellanum, et viceversa. Senior manuducat juniorem non tantum in iis, quae ad pastorationem pertinent, sed praesertim quoad virtutes. Junior suscipiat promptissimo corde monita paterna senioris et hujus bonum exemplum strenue sequatur. „Opere invicem juvate, oratione invicem auxiliamini, exemplo invicem exeitate, monitis invicem dirigite." 1 1) !) Memor. vitae sacerd. 41. 2) Matth. 5, 48. 3) Luc. 15, 18. *») Joan. 15, 19. 5) II. Tiim. 2, 34. «) Matth. 6, 19. 7) Matth. 8, 20. 8) Joan. 19, 24. 9) Ezech. 34, 2. 1") Matth. 23, 6—7. ! 1) Memor. vitae sac. cap. 83.