Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902
Index
— 21 — Sit porro nobis maximé cordi, ut et domesticorum et famulitii nostri salutem promoveamus, non ideo tantum, quia de his etiam Domino rationem reddere debemus, sed quia caeteris fidelibus bono exemplo praeire debent. Huc referuntur haec verba Apostoli: „Si quis suorum, et maximé domesticorum curam non habét, fidem negavit, et est infideli deterior." 1) Quorum cura deinde nobis praecipue incumbit, sunt parvuli, idest juventus scholastica, peccatores et infirmi. Parvuli prae ceteris sunt divino Salvatori chari et dilecti ; de his enim dixit: „Sinite parvulos venire ad me ; talium est enim regnum Dei." 2) Et quum de educatione recta et conscientiosa juventutis pendeat sors societatis hominum bona ; quum e bene instructa et timorata tantum pube prodeat populus Sanctorum: nonne per nos sacerdotes omnia média sunt diligentissime et vigilantissime adhibenda, quibus juventus in bono conservari et perfici potest ? Vae pastori, de quo, quasi non esset, haec verba Prophetae sonant: „Parvuli petierunt panem, et non erat, qui frangeret eis." 3) Misit nos Dominus omnes homines amplecti, praecipue vero peccatores requirere. Ecce quotidie diversae impietates, fúrta, impudicitiae, adulteria, blasphemiae, ebrietales, doli, fraudes et detractiones committuntur. Propter hoc „praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina" 4) „Quis enim ex vobis homo, qui habat centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vádit ad illám, quae perierat, donec inveniat eam ?" 5) Et ubi est praesertim locus, in quo vulnera sauciorum fovere et curare, illisque oleum lenitatis infundere debemus ? Ubi redeamus a summo mane usque ad vesperam, et quidem sine taedio, cum paratissimo animo et maxima cum prornptitudine ? Nonne in sede confessionali ? hanc enim respiciunt sequentia Salvatoris verba: „Laxate retia vestra in capturam." 6) Laboriosum est quidem hoc ministerium, sed amplissimum postea affért nobis fructum ; nam in loco citato sic continuatur : „Et quum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam." 7) Ut denique infirmi quoque nobis cordi sint, etiam necesse est. Apud infirmos periclitatur corpus, sed multo magis anima. Quanta igitur diligentia debemus nos, qui sumus medici spirituales, animas morientium ad illum transitum praeparare, post quem non datur amplius locus poenitentiae, quique illas tribunali judicis aeterni coram sistit ? Ubi ergo aliquam ovem notabiliter aegrotantem audiverimus: statim ad illám nobis est currendum, ut doioribus illius nos compatientes ostendamus, illám consolemur, obiecremus et instemus, quatenus Domino reconcilietur, et ne discedamus, donec ovem super humeros nostros susceperimus atque in sinum Salvatoris portaverimus. Vae enim a sinistris stantibus, quibus judex aeternus haec dicet : „Discedite a me maledicti in ignem aeternum . . . esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum ; infirmus et in carcere, et non visitastis me." R) 1) I Tim. 5, 8. 2) Marc. 10, 14. 3) Thren. 4, 4. 4) II Tim. 4. 2. 5) Luc. 15, 4. 8) Luc. 5, ?) Luc. 5, 6. 8) Matth. 25, 41—43.