Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

— 19 — VI. VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Communis nostia Mater, Sancta Ecclesia, nullo intermittit tempore, quominus nos sacerdotes, quibus et propriae et nobis creditorum salutis cura incumbit, ad munia nostra conscientiose implenda admoneat. Facit autem hoc impensius in istis anni ecclesiastici partibus, in quibus pronioribus nos auribus Dominus exaudit; in quibus proinde gratiarum coelestium adminicula majori in mensura dividuntur et nobis praestantur. Ejusmodi pars anni ecclesiastici sunt appropinquantes dies quadragesimales, de quibus optime haec S. Pauli verba sic sonant: „Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis." 1) Congruenter huic sacro tempori atque monitioni apostolicae, et juxta munus meum archipraesuleum, verba quaedam ad Vos, Venerabiles fratres, Filiique Dilectis­simi, dirigere volo, quae propriam nostram et fidelium nobis creditorum sanctificatio­nem concernunt. Aptissime autem dicenda his verbis : Ora et labora comprehendi posse puto. I. Nos sacerdotes prae omnibus studio orationis enitere debemus. Si enim juxta constantem Patrum et Sanctorum doctrinam nemo possit bene sine oratione vivere : nonne praesertim nobis, qui ad majorem perfectionem ad aliosque salvandos sumus vocati, inculcantur haec: „Oportet semper orare et non deficere." 2) „Nam semper impossibile est absque orationis praesidio cura utilitate vitám degere et vitae hujus peragere cursum. Etenim qui fiat, ut quis virtutem exerceat, nisi continenter adeat et supplex ad genua accedat Dei, qui virtutem omnem suppeditat et largitur hominibus ?" (S. Joann. Chrysost.) Persolvamus diligentissime proinde atque conscientiosissime triplex nobis injunc­tum orationis pensum, breviárium scilicet, crebram Sanctissimi visitationem et quoti­dianam meditationem. Quid enim dulcius, quid amoenius, quam ex hoc tumultuoso aere mundi alis psalterií divini ad coelestia evolare, ibi aeternae veritatis solem in­tueri, et ibidem, sicut Moyses, in consortio sermonis Domini esse? 3) Quid utilius tibi, quam calefieri et accendi apud ardentem tabernaculi fornacem, in quo te exspec­tat, qui dixit: „Ignem veni mittere in terram : et quid volo, nisi, ut accendatur ?" 4) Revera : „Sacerdos es, homo templi, homo Sanctuarii, homo altaris, homo Dei ; tuum est inter vestibulum et altare plorare ; tuum est in ira Domini stare contra eum et placare ; tuum est pro delictis omnium exorare ; tuum est coelo vim facere, ut roret Nr. 753. Litterae quadragesima­les ad Clerum. V II ad Corinth. 6, 2. 2) Luc. 18, 1. 3) Exod. 34, 29. 4) Luc. 12, 49. LITT. CIRC. 1902.

Next

/
Thumbnails
Contents