Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

moribus est optimi, solutos se putant offlcio colendi palam Numinis; saepiusque fit, ut professi omnium religionum aequam se habere rationem, cura ea solum inimice agant, quam Deus instituit. Comparatis autem ad contemptum Dei civilibus rebus, quam necesse fűit consequi, consequuta est magna perturbatio demutatioque morum: quippe recti hone­stique fundamentum religio continet; id quod ipsi sensere ethnicorum sapientissimi. Etenim abruptis offlciorum vinculis, quae hominem iungunt Deo, summo omnium legislatori et iudici, nihil superest, nisi simulacrum illud honestatis mere civilis, sive, ut aiunt, a nullo pendentis; quae nimirum de lege aeterna praeceptisque divinis nihil pensi habens, illuc prono itinere ad extremum évadit, ut hominem suarum ipsius cu­piditatum arbitrio permittat. Qui quidem spe dimotus supernorum bonorum. quid aliud malit, quam ingurgitare se in huius commoditates suavitatesque vitae: explere crescentem voluptatum sitim; divitias quaestusque immodicos avidius, invita etiam iustitia, facere; auctaque libidine dominandi, ad imperia honoresque quavis demum arte conniti ? At ubi sic animos multitudinis transversos agit licentia, iacent leges, iacet auctoritas publica; nec iam longe abesse communium temporum pernicies potest. Iamvero quae incommoda dicimus ex hac tanta rerum pertubationem gigni, plus nimio constat evenisse; videmusque congregationis humanae fundamenta, aeter­nis submotis iusti rectique principiis, nutare. — Atque cum omnia civitatis membra, tum domestica societas praesertim magnam plagam accepit. Nam, alienus ab Ecclesia, principatus civilis rationem finesque migrans ditionis suae, maritalé vinculum sibi vindicavit, omnique exuit sanctitudine; nativum parentum ius educendae prolis viola­vit; stabilitati coniugiorum multifariam obfuit, concessá legibus divortiorum facultate. Inde est, quod nemo ignorat, ut excrescat quotidie nuptiarum numerus, quas uti libidó temere conciliavit, ita brevi fastidium infidelitasque dissolvit: nihil autem sit miserabilius conditione sobolis, quae et parentum incuriá aut etiam consuetudine mala mature corrumpitur, et a profana institutione reipublicae imbibit pravarum opinionum virus. Domesticarum rationum labes labem socialium et politicarum túlit: maximé quod nova commenta germanam notionem principatus, praeposterá eidem tributa ori­gine, adulterarunt. Etenim si est ut auctoriatas principum non a Deo, supremo aeter­noque omnis potestatis fonté, verum a populorum consensu suffragiisque oriatur, continuo illud ispa deperdit quod unum eam religosissime commendet civibus, abit­que in factitium quoddam imperandi genus, tam instabili et lubrico nixum fundamento, quam est mutabilis hominuin voluntas. Ex quo illud apparet effici in legibus, ut ple­rumque victricem quidem sententiam politicarum partium, numero antecedentium, minimé vero scriptam rationem referant, uti par est. Ob eamque ipsam caussam cer­nere licet, foveri appetitiones proiectas multitudinis; dari frenos popularibus cupidita­tibus, ipsa negotia pacemque civium interpellantibus; eos autem multa cum vi atque etiam caede inhiberi, quotiescumque sit ad extremum casum res adducta. Similiter, ubi a communi iure gentium exsularunt christiana praescripta, quo­rum mira vis est ad devinciendas invicem et quasi conglobandas universas in unam veluti familiam, paullatim instituerunt nationes sua quaeque immoderate quaerere, aliena aemulari, atque inter se si minus infestum animum gerere, at certe suspicio­sum. Quare in suis eas coeptis non magnopere celsa honestatis iustitiaeque forma movet; nec sua quidquam interesse putant, contra vim potentium humiles defendere: sed totae cum sint in amplificandis sine modo opibus suis, unice quod opportunum

Next

/
Thumbnails
Contents