Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902
Index
— 117 — atque utile sibi fore censuerint, id maturant exsequi: siquidem persuasum habent, facinore patrato feliciter, qui se reducturus sit ad officium, fore neminem. His igitur iudicandi normis, supremam legem rerum humanarum statuunt vim esse: eamque ob caussam certatim intenditur undique militaris instrumenti immanitas; unde eiusmodi pax exsistit, cuius detrimenta perniciosissimum quodque bellum exaequent. Perturbatá vero publicorum disciplina morum, crevere immensum tenuium incommoda, inquietos contumacesque commoventia spiritus: indeque illa nata turbarum seditionumque frequentia, quae graviores iam formidines portendit. Indigne quidem minuta plebs magnam partém laborat, quibusque premitur rerum omnium angustiis liberanda aut certe levanda celeriter est: iis tamen angustiis commode abutuntur ad sua consilia concitatores vaferrimi, Socialistae in primis qui plebem fallacibus pollicitationibus infatuantes ad teterrima peragenda proposita grassantur. Quoniam autem per deciive ruentem necesse est ima petere, ex positis principiis necessitas consecutionum demum effecit, ut consociatio quaedam coiret hominum perditis moribus ingeniisque efferis, quorum atrocia facta terrorem ubique brevi iniecerunt. Opibus valida et numero gregalium in omni gente, quonam iam non potest consociatio istiusmodi consceleratas afferre manus, fidenterque capitalia quaelibet audere? Qui autem in ea sunt haeresi, ii revulsis legum religionis morumque vinclis, a civili se convictu alienos penitus haberi volunt; impositoque sibi anarchicormn nomine contendunt omni furiosae temeritatis impetu societatem humanam ab imis radicibus evertere. — Quia vero societas cohaeret vigetque potissime temperatione potestatis publicae, idcirco potestas potissime est telis profligatorum hominum proposita. Ecquem non perfudit horror miserantem simul et indignantem, cum videret his paucis annis aut paratam necem aut allatam imperatoribus augustisque foeminis, regibus et amplissimarum praesidibus rerumpublicarum, neque aliam ob caussam, quam quod potentatum obtinerent? His tot tantisque vei prementibus malis vei ingruentibus periculis, Nostrarum esse partium intelligimus, omnes quotquot sunt recte animati, eosque magis qui potestate antecellunt, cohortari denuo atque adeo obtestari, idonea velint, quae suppetunt, remedia attendere, eaque vigilanter nervoseque properent adhibere. Principio autem illa quae sint, quantaque polleant virtute considerandum est. — Libertatis quidem praedicari commoda audivimus magnificeque eius laudari virtutem, tamquam pacis actuosaeque prosperitatis effectricem, ut nihil supra: sed mancam illám ac debilem exitu rebusque satis cognovimus. In bonis fortunisque, in ordinibus civium calet ílagratque apud omnes, quae ubique sunt, gentes contentio: necdum tranquille placideque in civitate vivendi spes ulla ostenditur. Quin etiam illud, quod hodie piacet, ut promiscuo iure libertatem usurpent error cum veritate, cum honestate turpitudo, exploratum cuique est quo pertineat; nempe ad quaecumque sunt honorabilia sancta excelsa opprimenda, muniendamque viam maleficiis, necibus voluntariis, turpissimarum flagitiis cupiditatum. Visum est etiam valde conducibile, popularem eruditionem provehi; quippe, quo cultiores, dispulsis inscientiae tenebris, animi fierent, eo contra prava studia cupidinum munitiores forent, faciliusque essent honesti rectique normám servaturi. Veruntamen institutio eiusmodi, quae a solida religionis morumque disciplina abhorreat, quotidianis prope constat experimentis, quo tandem evasura sit. Perversarum error opinionum, quas ephemeridum praesertim infinita licentia fundit, adolescentem