Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902
Index
— 8 — super intelligentia verborum. „aegrotos in gravissimo mortis periculo constitutos", non leve exortum est inter quosdam dissidium. Sunt enim qui asserunt locum dispensationi tantum esse quum impedimentum afficiat directe aegrotum, non vero quum aegrotus sit solutus, et impedimentum tantum directe afficiat bene valentem. Dum alii e contra facultatem dispensandi Ordinariis concedi putant, quamvis aegrotans non habeat in se impedimentum, sed hoc directe tantum existat in bene valente. Unde quum civiliter sint coniuncti, aut alias in concubinatu vivant, ex. gr. puella soluta et Diaconus, illaque aegrotante, hic valens sit, posset ne Ordinarius cum his dispensare ? Vei si monialis aegrotans in conbinatu viveret cum Diacono bene valente, esset ne locus dispensationi, quum Diaconus non sit in gravissimo mortis periculo constitutus ? Resp. Ordinarios locorum, vi decreti diei 20. Februarii 1888., in utroque casu allato dispensare posse, et in utroque pariter S. Congregationem S. Officii de impertita dispensatione certiorem reddere, ac ca interim curare debere, quae in eodem decreto praescribuntur. Sanctissimus adprobavit. V. S. Officii decretum circa interpret. Encycl. 20. Febr. 1888, de dispensat. matrim. in mortis articulo. — 18. Mártii 1891. (Archiep. Leopolien. rit. graec.) Relate ad facultates Episcopis a Sanctitate sua concessas (quae etiam parochis subdelegari possunt) dispensandi in articulo mortis in impedimentis matrimonium dirimentibus, rogo quoad impedimenta mixtae religionis et disparitatis cultus benignissimam declarationem, an in istis etiam in articulo mortis non aliter dispensari possit nisi : 1. ambo contrahentes promittant educationem omnis prolis in religione catholica ; et quidem 2. non solum prolis forte adhuc suscipiendae, sed etiam antea (in concubinatu vei civili matrimonio) iam susceptae, in quantum scilicet hoc a parentibus adhuc dependet; alque nisi etiam 3. pars catholica (licet privátim tantum) promittat quod, in quantum poterit, conversionem partis non catholicae procurare sataget. R. — Cautiones etiam in articulo mortis esse exigendas ; disparitatem cultus, utpote impedimentum dirimens, in encyclica S. Officii 20. Februarii 1888. comprehendi: mixtam vero religionem, uti impedimentum impediens, non comprehendi. VI. S. Officii Decretum circa interpretationem Encycl. 20. Február. 1888. et 1. Mart. 1889. de dispensat. matrim. in mortis articulo. 23. Április 1890. Vicarius generális N.,.. . sequentium dubiorum solutionem perhumiliter expostulat, nempe : Litteris S. Officii datis die 20. Februarii anno 1888. concessa est locorum Ordinariis facultas dispensandi, sive per se sive per ecclesiasticam personam sibi benevisam, aegrotos in gravissimo mortis periculo constitutos, quando non suppetit tempus reccurrendi ad S. Sedem, super impedimentis quantunivis publicis matrimonium iure ecclesiastico dirimentibus, excepto sacro Presbyteratus Ordine et affinitate lineae rectae ex copula licita proveniente. Decreto vero lato fer. IV. die 9. Januarii 1889. declaratum est, Ordinarios quibus memorata facultas praecitatis litteris diei 20. Februarii 1888. data fűit, posse illám subdelegare habitualiter parochis tantum, sed pro casibus quibus desit tempus ad ipsos Ordinarios recurrendi et periculum sit in mora. Jam igitur quaeritur :