Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

— 95 — Dilccte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Nos quidem et novimus et alias laudavimus positam a vobís intelligenter operám in scientia eoram concentuum sacrorum, de quibus memoriae est proditum, ad magnum Gregorium referendos esse auctorem. Similique ratione non potest Nobis non probari vester ille in conquirendis vulgandisque veteribus de eo genere monumentis tam operose tamque constanter insumptus labor. Quorum laborum fructus varios videmus iis consignatos voluminibus nec sane paucis, quae Nobis grato admodum munere diversis temporibus misistis, quaeque late iam, ut accepimus, in luce atque oculis hominum versantur, ac multi­fariam quotidiano recipiuntur usu. Omnino quidquid suscipitur studii in hac illustranda augendaque rituum sanctissimorum comite atque adiutrice disciplina, dandum laudi est, non solum propter ingenium et industriam, sed etiam, quod longe maius, propter speratum divini cultus incrementum. Siquidem gregoriani corcentus prudentissime sunt sapientissimeque ad illuminandum verborum sententias inventi, atque inest in eis, si modo adhibeantur perite, magna vis et mirifica quaedam mixta gravitati suavitas quae facile illapsa audientium in animos pios ciere motus cogitationesque salutares alere tempestive queat. Quotquot igitur sunt, praesertim ex alterutro ordine Cleri, qui se posse aliquid in hac vei scientia vei arte sentiant pro sua quemquc facultate elaborare omnes convenit sollerter et libere. Salva quippe caritate mutua et ea, quae debetur Ecclesiae obtemperatione ac reverentia, múltúin prodesse multorum in eadem re studia possunt, ut vestra ad hanc diem. Divinorum munerum auspicem, itemque paternae benevolentiae Nostrae testem tibi, dilecte fili, sodalibusque tuis apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum, die XVII. Maii Anno MDCCCCI. Pontificatus Nostri vicesimo quarto. — LEO PP. XIII. Dilecto Filio Religioso Viro Paulo Delatte 0. S. B. Abbati Solesmensi. Coloczae, 22. Julii 1901. Nr. 3891. Breve Lconis PP. XIII. de cantu Gregoriano. Illustrissime et Reverendissime Domine ! In generáli conventu Supremae huius Congregationis S. Officii habito fer. IV. die 20 Junii p. p. delata ad Eminentissimorum DD. Cardinalium una mecum Inqui­sitorum Generalium iudicium questione de scholis in ista regione, quam ab aliquot annis sub iudice esse Amplitudinem Tuam minimé latét; laudati Eminentissimi Patres, ne in re tanti momenti, uti est recta iuventutis institutio, dubiis aut anxietatibus ullus supersit locus, omnibus, quo decebat studio ac maturitate, discussis, has Tibi normás proponendas mandarunt. Cum scilicet ob peculiares loci circumstantias, impediri non expediat alumnorum quoque schismaticorum ad scholas catholicas concursum, id eatenus tolerari posse memineris, quatenus ex huiusmodi promiscuitate et consortio nec schola desinat esse catholica nec naturalis divinaeve legis iura pessumdari, aut catholicorum alumnorum móres ac maximé fidem periclitari ullimode contingat. LITT. CIRC. 1901. Nr. 3892. Sacri Officii et Inquisitionis Rescriptum de dto 28. Aug. 1900 ad Epis­copos Graecos unitos ciica scholas mixtas.

Next

/
Thumbnails
Contents