Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
Nr. 4063. Suscepti in Setninaria. — 96 — Quare imprimis nullo pacto sinendum erit, ut pro religiosa alumnorom schismaticorum institutione catechista schismaticus a catholicis scholarum moderatoribus deputetur, quamvis forte id sub tacita vei etiam expressa conditione fiat, ut catechista schismaticus (quod multo minus a catechista catholico exigi posset) ea tantum tradat, quae catholicae ac schismaticae doctrinae sunt communia. Ne autem exinde schismaticorum querimoniis ansa praebeatur, poterunt catholici moderatores hac super re passive se habere, tolerare nimirum, ut alumni schismatici a catechistis schicmaticis propriis eorum expensis atque in loco, quantum fieri poterit a scholis catholicis separato, instruantur, vei ut una cum catholicis doctrinam catholicam doceantur. Pariter permitti non potest propter manifestum periculum, cui catholici adolescentes exponerentur, ut metaphysices vei ethices aliaeve his similes scientiae aut disciplinae a magistris non catholicis tradantur. Auctoritas quippe praeceptorum, quae maximé in adolescentium animis valet (ut iam alias haec eadam Suprema Congregatio adnotabat) ad ea omnia approbanda, quae in eis vident ex iisve audiunt, naturali quadam vi eos rapit, quo fit, ut illorum erga religionem indifferentia, errores ipsi haereticales catholicaeque religionis contemptus venenato quodam halitu tenella pectora inficiat, extinctoque calore omni pietatis, penitus corrumpat. E contra ad idiomata vei scientias naturales aut mathematicas aliasve, quae materiam a religione omnino distinctam habent, tradendas, acatholicos praeceptores sub catholicorum moderatorum vigilantia, adhibere per se illiticum non est; si quidem igitur ob peculiares loci cicumstantias vera id necessitas exigat, tolerari poterit, ut adhibitis debitis cautionibus ad omnia pericula a catholicis adolescentibus propulsanda eorum opera uti valeas. Quod demum spectat ad libros de re scilicet profana ab acatholicis conscriptos, urgente necessitate, iis uti per se non est prohibitum; dummodo tamen nullum contineant errorem, vei si continebant, emendati fuerint. Hisce prae oculis habitis, sperat S. Congregatio futurum, ut iuxta peculiares istorum locorum necessitates salvo naturali divinoque iure, omnia haud difficulter componere possis. Quodsi quod aliud dubium obveniat, iterum recurrere ne graveris. Interim fausta quaeque ac íelicia Amplitudini Tuae precor a Domino. - Dátum Romae die 28 Augusti 1900. LUCIDUS M. Card. Parocchi. Coloczae die 22 Julii 1901. In examine concursuali die 3 Julii a. c. celebrato suscepti sunt: 1) in seminarium május: Josephus Bischof, Petrus Jungert, Emericus Kazinczy et Joannes Tamasich. 2) in seminarium puerorum: ad class. VIII. gymnasialem Mihálovics Alexander. ad class VII. Pál Mathias; ad class VI. Kaszt Petrus, et Kovács Vincentius; ad class. V. Berger Antonius, Gonczlik Colomannus, Haberl Paulus, Hang Ferdinandus, Horák Stephanus, Kalmár Nicolaus, Kanyó Ludovicus, Király Carolus, Kis Carolus, König Josephus, Krisztman Adamus, Mátrai Franciscus, Pestalics Julius, Steécz Joannes, Wier Stephanus et Wildinger Jacobus. Coloczae, die 6. Aug. 1901.