Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 6 — Quae omnes et singulae durante anno sancto prosunt quidem defunctis, non prosunt vero vivis. Porro quoad suspensionem facultatum absolvendi in casibus reservatis et simi­lium ut supra, quaestio mota est, an haec suspensio extendatur etiam ad facultates, quas Episcopi tum pro foro externo, tum pro foro conscientiae ad quinquennium obtinere solent. Ad quam quaestionem, prout ex epistola Excellentissimi Domini Nun­tii Apostoliéi Viennensis ddto 31-ae Decembris 1899. nro 4197 ad me data patet, Sacra Poenitentiaria Apostolica respondit: „Ad I. Facultates concessas Episcopis vei Ordinariis pro foro externo perseverare durante Anno Sancto." „Ad II.: Suspensionem hanc (facultatum nempe pro foro interno concessarum) non extendi ad poenitentes illos, qui tempore confessionis, judicio Ordinarii vei Con­fessarii sine gravi incommodo hic et nunc ad Urbem accedere nequeunt." * Omnes et singulos igitur Vos Venerabiles Fratres Filiique'Dilectissimi, ad quos pertinet, hisce in Domino moneo, imo in virtute obedientiae Vobis praecipio, ut re­lectis etiam trinis Apostolicis Litteris huc spectantibus (Vide Circ. Dioec. 1899. pag. 65. sqq. 135. sqq.) de his omnibus, quae in hac mea epistola continentur fideles, cu­rae Vestrae spirituali commissos, rite edoceatis et ad ea fideliter exequenda omni me­liori modo exhortemini. Imprimis vero eos, qui beneficiorum jubilaei hoc anno parti­cipes fiere non possunt: opportune, importune in Domino admoneatis et obsecretis, ut hunc defectum aliquomodo recompensaturi, annum sanctum in spiritu poenitentiae et inter pietatis exercitia transigere et saltem eas indulgentias, quas obtinere possunt, maximo quo possunt fervore lucrari satagant. Ut vero eo majori zelo huic Vestro muneri exhortatorio satisfaciatis, de uno quoque Vestrum scriptum esse putetis, quod apud S. Lucám legi'tur: „Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem, et coecis visum, dimittere confractos in remis­sionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis." Luc. 4, 18. 19. Coloczae, 16. Januarii 1900. Georgius, Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents