Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

» 7 Pro anno cürrente Venerabili et Honorabili ; Clero Curatö sequentia pro clu­cubratioríé proponuntur themata theologica: Semestri I. 1.) E studio biblico antiqui foederis: Quando apud antiquos Hebraeos annus jubi­laeus celebrabatur et quae hoc anno festivo observanda erant ? — Quo sensu erat annus hic simul typus aevi Messiani? 2.) E theologia morali: Resolvantur breviter sequentia quaesita : 1. Ob quem finem indicatur Jubilaeum anni sancti ? 2. Quinam ex parochianis Jubilaeum lucrari valeant, quin Romám peregri­nari debeant? 3. An Confessarii Archidioecesis nostrae facultatem habeant vota infirmorum et eorum, qui septuagesimum aetatis suae annum excesserint, commutandi aut dispensandi eosque a peccatis Ordinario reservatis absolvendi ? 4. Utrum Confessarii Archidioeceseos diebus, in quibus per Constitutiones Dioecesanas a peccatis Ordinario reservatis absolvere poterant, ab iisdem hoc quoque anno quoslibet poenitentes absolvere, et jus debiti conjugalis per incestum amissum restituere valeant ? Et quid faciendam hoc anno, si occurrat poenitens censura papali innodatus ? 5. Elapso anno sancto Jubilaeum ad omnes orbis parochias extendi sólet. Hinc quaeritur: An qui confessus est tempore Jubilaei et oblitus fűit confiteri pec­cata sua reservata, possit deinde a quocunque Confessario absolvi? 6. An per confessionem ínvalidam tempore Jubilaei peractam tollantur cen­surae et reservatio peccatorum? 3.) E jure canonico: Titia, filia nubilis Caii, audiens matrem suam in partu mortuam esse, votum vovit, se nunquam in hac vita ulli viro nupturam esse. Sed postea facti poenitens matrimonium cum ditissimo iuvene Sabellio plena deliberatione, et debita cum forma contrahit. Ante consummationem matrimonii Titia angoribus torquetur, aditque Severum confessarium, cui totam rem pandit. Hic enuntiat illi, matrimonium hoc esse nullum, immo sub gravi iniungit, ut ante consummationem matrimonii in ordinem ingredia­tur, cum haec sit via unica, qua a viro suo Sabellio liberari possit. Titia timens patrem cum viro suo vivit, at ex alia parte summis torquetur scrupulis. At brevi post moritur vir eius. Iterum adit Severum, quaerens ab eo, an nunc secundo tuta conscientia matrimonium inire possit? Severus breviter et resolute re­spondet: „iam per primum matrimonium voti tui impletio impossibilis evasit. Vade, et nube in pace." Contracto secundo matrimonio Titia ab alio confessario mirabunda audit se graviter peccasse contra votum, quum secundo nupserat. Quaeritur 1) Quaenam sunt vota, quae matrimonium reddunt sive invalidum sive illicitum? 2) Quid ad modum agendi Severi? Semestri II. 4.) E theologia dogmatica speciali: Probetur in iustificatione non solum peccata Nr. 231. Themata theo­logica pro anno 1900. elucubranda.

Next

/
Thumbnails
Contents