Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 77 -­devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, quam qui­dam promittentes, circa fidem exciderunt." 1 Nunc vos, dilectissimi filii, qui sacerdotes ordinati cooperatores estis episco­porum vestrorum, nunc vos alloqui volumus. Nos omnesque homines cognovimus, quae virtutes vos ornent. Ne unum quidem bonum opus est, cuius non sitis vei auctores vei apostoli. Pronis auribus accepistis consilia, quae in encyclica Nostra Rerum Novarum dedimus, cum descenditis ad populum, ad operarios, ad pauperes. Quibus omni modo succurrere studetis, eosque ad humanitatem informare, eorumque sortem lenire. Hanc ob causam societates creatis, concilia habetis, conditis perfugia, auxilia et tractatoria iis, qui laborem quaerunt. Cogitatis de statu oeconomico et pecuniae conferre. Praeterea libros conscribitis et in commentariis diurnis et ephemeridibus disputatis. Haec omnia per se laudanda sunt, atque non ambigue probatis voluntatem vestram et intelligens, magnanimumque studium erga instantissimas necessitates socie­tatis huinanae et animarum hoc tempore. Tamen, dilectissimi filii, nobis videmur animos vestros patris instar ad quaedam principia fundamentalia convertere debere, quae ne negligatis, si ex laboribus vestris veros l'ructus capere et feraces esse vultis. Imprimis recordamini, zelum animarum debere esse „discretum, rectum, purum", ut laudandus sit et ad omne opus bonum utilis. Haec dicit gravis ille et prudens Thomas a Kempis. Ante quem s. Bernardus, glória terrae vestrae saeculo XII., apo­stolus infatigabilis omnium magnarum rerum, quae ad honorem Dei, ad iura Ecclesiae, ad bona animarum spectabant, non est veritus dicere: „Importabilis siquidem absque scientia est zelus . . . Quo igitur zelus l'ervidior ac vehementior spiritus, profusiorque charitas, eo vigilantiori opus scientia est, quae zelum supprimat, spiritum temperet, ordinet charitatem... Tolle hanc (discretionem) et virtus vitium érit, ipsaque affectio naturalis in perturbationem magis convertetur exterminiumque naturae." 2 Sed discretio operum et adiumentorum, quibus opera benefiant, eo magis necessaria est, quo haec tempóra inquietiora sunt et difficiliora. Haec actio, hic modus, haec ratio zeli per se optima sunt, sed circumstantiis receptis non sunt nisi odiosa. „Quod incommodum et malum sacerdotes avertent, si antequam agunt et dum agunt, operám dederint, ut ordini constanti et normis disciplinae se accommo­dent. Se<l disciplina ecclesiastica exigit concordiam inter diversa membra hierarchiae, reverentiam et obedientiam subditorum erga superioi*es." Quod nuper diximus in literis ad archiepiscopum Turonensem datis: „Divinum quippe aedificium, quod est Ecclesia, verissime nititur in fundamento conspicuo, primum quidem in Petro et Successoribus eius, proxime in Apostolis et Successoribus eorum, Episcopis, quos, qui audit vei spernit, is perinde facit ac si audiat vei spernat Chri­stum Dominum." 3 Audite igitur verba gloriosi martyris Antiocheni, s. Ignatii, ad clerum primaevae ecclesiae: „Omnes episcopum sequimini ut Christus Jesus Patrem . . . Sine episcopo nemo quidquam faciat, eorum, quae ad Ecclesiam spectant. 4 Quemadmodum itaque Dominus sine Patre nihil fecit... sic et vos sine episcopo. 5 Vestrum presbyterium ita coaptatum sit Episcopo ut chordae citharae." 6 1 I. Tim. VI. 20—21. — 2 S. Bern. Sem. XLIX. in Cant. n. 5. — 3 Epist. ad Arch. Túron. — 4 S. Ign. Ep. ad Smyrn. 8. — 5 Idem. ad Magn. VII. — 0 Idem ad Ephes. IV.

Next

/
Thumbnails
Contents