Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 78 -­Si autem, cum sitis sacerdotes, episcopis vestris parere, cum eisque idem sentire nolitis, in memóriám vobis revocaturi sumus ea, quae praedecessor noster Gregorius XVI. dixit. „Quantum in vobis est, ordinem ab auctore Ecclesiae Deo providentissime constitutum funditus evertitis." 1 Praeterea mementote, filii dilectissimi, Ecclesiarn iure cum acie instructa com­parari, „sicut castrorum acies ordinata," 2 cum eius sit, adversus hostes visibiles atque invisibiles Dei et animarum pugnare. Hanc ob causam s. Paulus Timotheo commen­davit, ut laborét „sicut bonus miles Jesu Christi." 3 Quod autem robur exercitus est, quodque ad victoriam plurimum confert, disciplina est et obedientia plena et severa erga omnes, quibus imperare licet. In hisce rebus zelus immoderatus et importunus facile fieri potest causa ma­gnarum calamitatum. Recordamini eventum maximé memorabilem históriáé sacrae. Profecto nec animus, nec voluntas, nec studium ardens causae sacrae religionis presbyteris defuit, qui ad Judam Macchabaeum convenerant, ut cum eo inimicos veri Dei, violatores templi, vexatores populi oppugnarent. Sed cum vincula disciplinae effugere voluerint, temerarie cum hoste manus conseruerunt et devicti sunt. Spiritus sanctus dicit de eis, „eos non fuisse de semine eorum per quos salus facta est in Israél." — Cur? quia noluerunt obedire nisi propriis inspirationibus et exierunt a duce non iussi. In die illa ceciderunt sacerdotes in hello dum volunt fortiter facere dum sine consilio exeunt in praelium. I]>si autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israél.* In his rebus inimici nostri nobis exemplo sint. Hi optime noverunt, concordia fundari potestatem, „vis unita fortior" ; neque negligunt apte se coniungere, ubi sancta Ecclesia Jesu Christi oppugnanda est. Ergo, filii dilectissimi, si qui vester animus est, ex atroci certamine, quod sectae antichristianae et regnum daemonum contra Ecclesiarn excitaverunt, Deum et Ecclesiarn superiorem discedere cupitis, omnino necesse est, vos pugnare concordes acie instructa et disciplina et severitate servata subiectos praepositis vestris ecclesiasticis. Nolite audire liomines nefarios, qui. cum se christianos et catholicos dicunt. zizaniam in agrum Domini spargunt et discordiam in Ecclesia seminant, cum oppugnant et saepe calumniantur episcopos, „qui sunt a s. Spiritu positi regere Ecclesiarn Dei." 5 Nolite legere neque scripta eorum, neque ephemerides. Bonum sacerdotem non licet neque opiniones eorum, neque licentiam sermonis ullo modo probare. Num unquam oblivisci potest, se die, quo ordinatus est, ad altaria sanctorum episcopo suo solemniter promisisse „obediantiam et reverentiam?" Insuper recordamini, filii dilecti, puritatem et sanctitatem vitae esse abso­lutam conditionem veri zeli sacerdotalis et maximum pignus boni laborum eventus, ad quos vos obedientia ecclesiastica obligát. „Jesus coepit prius facere tum docere." e Ut ille, sic sacerdos incipiat prius exemplo deinde verbo praedicare. „Cum enim (dicunt patres s. concilii Tridentini) a rebus saeculi in altiorem sublati locum (clerici) conspiciantur, in eos tamquam in speculum reliqui oculos coniiciunt ex iisque 1 Greg. XVI. Epist. Encycl. 15. Aug. 1832. — 2 Cant. VI. 3. — 3 II. Tim. II. 3, — * I. Macch. V., 67. 62. — 5 Act. XX. 28. — o Act. I., 1.

Next

/
Thumbnails
Contents