Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

-- 76 — Quod attinet studium Sripturae sacrae, Vobis, Venerabiles Fratres, in memó­riám rcvocamus consilia, quae in encyclica Providentissimus Deus 1 scripsimus, quibus optamus, ut professores imbuant discipulos suos notitia eorum et adiiciant explicationes necessarias. Imprimis defendent eos a conatibus infestis, qui in interpellationem Bibli­orum irrepunt, qui, si praevalerent, inspirationem et notam supernaturalem eorum exstinguerent. Scriptores cathoiici, ut adversariis verbi revelati usum argumentorum adimerent, quae videbantur irrefutabilia contra fidem et veritatem Librorum sacrorum, aptissimum putaverunt illa argumenta sua propria facere. Hoc inepto et periculoso agendi modo quasi proprio Marté operám dederunt, ut partém muri civitatis subruerent, quam defendendam acceperunt. In nostra encyclica, quam supra memoravimus et in alio documento 2 nostro iure de his periculosis temeritatibus iudicium fecimus. Cum exegetis nostris animum addimus, ut providentis artis criticae rationem habeant, in principiis permansimus, quae auctoritas Patrum et conciliorum antiquitus tradita sanxit, et quae nostris diebus Concilium Vaticanum renovavit. História ecclesiae est instar speculi, in quo resplendet vita ecclesiae labentibus saeculis. Plus quam história civilis et profana demonstrat summám libertatem Dei, eiusque providum régimén rerum. Qui studium ei navant, ne unquam obliviscantur, eam complecti summám factorum dogmaticorum, quae fide accipienda sunt et de quibus dubitare nemini licet. Haec notitia directiva et supranaturalis, quae gubernat fortunam ecclesiae, simul lumen est, quo história eius illustratur. Sed cum ecclesia, quae vitám Verbi incarnati inter homines continuat, e principio divino et principio humano constet, id a magistris exponi et a discipulis disci debet, magna cum diligentia. Ut dictum est in libro Job: „Numquid Deus indiget vestro mendacio?" 3 Scriptor históriáé ecclesiasticae eo aptior erit ad demonstrandam originem ejus divinam, quae omnem ordinem et humánum et naturae, qui cogitari potest, ex­cedit, quo sincerius nihil dissimulaverit tribulationum, quas sponsa Christi labentibus saeculis propter vitia et liberorum et ministrorum suorum passa est. História ecclesiae, quae hoc modo discitur, ipsa sola magnifice et absolute veritatem et divinitatem christianismi demonstrat. Denique ut absolvamus cyclum studiorum, quibus candidati sacerdotii ad futurum ministerium se praeparare debent, commemorandum est de iure canonico vei de scientia legum et iuris prudentiae ecclesiae. Haec scientia arctissime cum theologia cohaeret, quam adhiberi docet ad regendam ecclesiam, ad distribuenda sacra, ad iura et officia ministrorum, ad usum bonorum temporalium, quibus ei ad implendam missionem opus est. „Theologicarum doctrinarum solidae scientiae coniungi debet Sacrorum Canonum cognitio (quod patres cuiusdam concilii vestri provinciális optime dixerunt), sine qua theologia erit imperfecta et quasi manca, nec non multi errores de Romani Pontificis, episcoporum iuribis ac praesertim de potestate, quam Ecclesia iure proprio exercuit, pro varietate temporum forsitan serpent et paulatim invalescent." 4 Quae modo de vestris seminariis et minoribus et maioribus diximus, his verbis s. Pauli complectimui, quae ut magistri et discipuli athenaeorum vestrorum ecclesia­sticorum frequenter meditentur enixe optamus. „0 Timothee, depositüm custodi, 1 IX. Nov. 1893. — 2 „Genus interpretandi audax atque immodice liberum." (Litterae ad Ministrum gen. Fratrum minorum datis, 25. Nov. 1898.) — 3 Job XIII. 77. — 4 Conc. prov. Bitur. a. 1868.

Next

/
Thumbnails
Contents