Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
— 65 — XV. Circularibus meis litteris die 19 mensis Octobris anni elapsi nro 4985 editis jam innui, quaenam causae id postulent, ut gravibus Sedis Apostolicae necessitatibus majori, ac hucdum factum est, mensura et stabiliori ratione succurramus. Ad gravissimum hocce negotium quo aptiori modo ordinandum, Episcopis Hungáriáé communi sententia visum est constituere: a) ut collectae omnes, quae hucdum pluribus diversisaue titulis, puta: oboli S. Petri, S. Sepulchri Hierosolymitani, Missionum Africanarum, et Americanarum, Confraternitatum S. Pueritiae Jesu, et S. Bonifacii, necnon Catholicorum Orientalium quotannis fiebant, amodo uno tantum operum catholicorum titulo fierent; de collato autem aere duae tertiae partes in stipem sive obolum S. Petri destinentur, quod vero supererit, in caetera caritatis et pietatis opera supra enumarata, convertatur; b) ut sacrorum Antistites itemque religiosarum familiarum Moderatores aliquid sua quisque sponte constituant quotannis ad dictum finem pendendum; c) praeterea, ut Episcopi singuli Canonicorum Collegia ceterumque Clerum, quique e fidelibus opibus magis polleant, hortari velint, ut quisque aliquid, attamen fixum, quovis anno tribuat in antelatorum operum catholicorum subsidium; porro, ut ex piis furtdationibus, quantum id fundatorum mens sinat, similiter e peculiorum ecclesiasticorum proventibus symbolae, utut exiguae, in eundem finem convertantur. In citatis meis litteris circularibus praescripsi etiam modum, quo populi fídelis charitas et munificentia excitanda, et in dictum finem fructificanda veniat. Ileic tamen Venerabiles Fratres Filiique Dilectissimi! subsistere nequaquam possumus. Pietas nostra erga S. Sedem Apostolicam, zelus item communibus Ecclesiae necessitatibus subveniendi, vehementer nos impellunt, ut non tantum populum nostrum ad stipem ferendam excitemus, sed ut ipsi etiam bono exemplo praeeuntes ex opibus nostris privatis et peculiis communibus, quantum per adjuncta licet, in tam sanctum finem bono et optimo corde aliquid contribuamus. Ego ex mea parte in Domino statui, usque dum proventibus meis archiepiscopalibus fruiturus sum, quotannis novem mille fiorenos pro antelatis piis finibus tribuere. Venerabile Metropolitanum Capitulum sub iisdem eonditionibus annuos mille fiorenos liberaliter obtulit. Eodem Venerabili Capitulo consentiente e piis fundationibus Coloczae administratis annue (700) septingenti tloreni pendentur. Justum porro et mihi, et Venerabili Capitulo videbatur, ut peculiis tum ecclesiarum parochialium, tum quarundam publicarum Capellarum certus annuus census in adjecto schemate tabellari conspicuus imponatur. Nullus proinde dubito, quin et Vos Venerabiles Fratres Filiique Dilectissimi! in tam pio opere quisque pro modulo suo partém capere velitis, quod et hucdum laudabili sane zelo fecistis. Ut vero hac in re certam aliquam normám habeatis, — exquisito eatenus etiam Venerabilis Metrop. Capituli mei consilio — in adjecto schemate id etiam Nr. 2790. Symbolae De colligenda titulo operum catholicorum stipe.