Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 66 -­exhibendum censui, quantum a quovis Vestrum non quidem veri nominis tributi obli­gatorii sed potius subsidii charitativi sponte offerendi instar, me expectare posse putem. Ne vero ejusmodi stips simul in toto pendenda sive Vos, sive peculia eccle­siastica curae Vestrae credita, nimium gravet. conveniens esse videtur, ut ejusdcm dimidia pars occasione coronae vernalis, alterna vero in congregatione autumnali DD. Vicearchidiaconis districtualibus consignetur, 1 qui collectam pecuniam sine mova ad officium meum dioecesanum mittent. Sacerdotes autem Coloczae aut extra dioecesim degentes symbolas suas imme­diate apud Officium meum dioecesanum pendendas habebunt. Tandem observo, — quod alioquin suapte intelligitur, — eleemosynam nempe pro Societate S. Ladislai colligi solitam, utpote prorsus specialem et domesticum finem habentem, per hos meos Ordines nullatenus tangi, et salvam omnino in pos­terum etiam manere. Coloczae die 19. Maji 1900. Georgius, Archi-Episcopus. 1 Obuli vero fidelium sensu litt. circ. a. 1890. pag. 123. sub nro 4985. colligendi, e singulis parochiis infra terminum ibidem praescriptum immediate ad officium meum dioecesanum mittantur.

Next

/
Thumbnails
Contents