Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 56 manter invitans, orbi terrarum intonuit, fit undique populorum catholicorum patria, lingua, ritu, cultura ab invicem distantium tantus ad limina Sanctorum Apostolorum concursus, ut intra amplissimae urbis septa peregrinorum multitudo vix hospitio excipi possit. Nec mirum! Félix enim praeter haurienda anni sancti jubiláris excelsa emolu­menta spiritualia occasio omnibus praebetur Principum Apostolorum limina visi­tandi, fidelitatem erga beati Petri cathedram contestandi, eidemque obsequium atque amorem exhibendi, et insuper amabilissimam Sanctitatis Vestrae personam videndi ac honorandi. Et in hac populorum christianorum aemulatione primas partes per Hungarorum gentem capiendas esse censemus. Haec est enim gens, quae ob acceptorum a Saneta Sede beneficiorum copiam et magnitudinem fortioribus grati animi et devotionis vin­culis se obstrictam cathedrae Petri sentit. Haec est enim gens, quae luculentissima et peculiaria benignissimae propensionis et curae paternae Sanctitatis Tuae docu­menta experta est. Tu, Beatissime Páter, adpellasti nos per incomparabilem benignitatem „gentem illustrem et nobilissimam". Tu recreasti nos et communem nostrám laetitiam ad summum culmen evexisti binis illis litteris apostolicis, quas aureis consiliis et monitis refertas annis 1886. et 1896., quando scilicet liberatam duobus ante saeculis arcem Budám et consoliclati regni nostri annum millesimum festiva solemnitate cclebravimus, ad nos dirigere dignatus es. Sed est nobis et alia haud minoris momenti causa, quae nos hodierna die ad apostolicum thronum Christi in terris vicarii laetabundos perduxit. Optime certe Sanctitati Tuae compertum est, nongentesimum impraesentiarum verti annum, a quo Hungarorum gens fldem Christi susceperat, regnumque nostrum christianarum civi­tatum íamiliae insertum est. Anno quippe Domini millesimo felicissimae recordationis praedecessor Sancti­tatis Tuae, Silvester Papa II., in somnis, prout chronica nostra narrant, ab angelo adrnonitus, ut nuntios ignotae gentis ad se brevi venturos benigne exciperet votisque eorumdem ultro deferret, mox splendissimam Hungarorum recens ad fldem Christi conversorum legationem. cuius dux Astricus primus Colocensium antistes erat, coram se viderat cunctisque piissimi principis, S. Stephani, postulatis libenter assentiens nonmodo apostolicam benedictionem populo Hungarico nuper Christi ovili adgregato, episcopatuumque cum metropoli Strigoniensi confirmationem impertivit, verum etiam regiam coronam, quam Poloniae duci conflciendam curaverat, ab angelo adrnonitus, Stephano transmisit, eumque regem salutavit et Hungarorum apostolum nominavit suasque illi vices in ordinandis ecclesiis concredidit. Beatissime Páter! A felicissimo hocce eventu, aeterna memória digno, 900 anni iam defluxerant. Et ecce, coram dignissimo Silvestri II. successore rursus adstat humilis Colocensium antistes, cui ob afflictam eminentissimi Domini Cardinalis, regni Hungáriáé principis-primatis valetudinem incomparabilis i 1 le honor et fortuna obtigit, ut copioso hocce atque illustri praesulum, procerum, cleri populique fldelis comitatu stipatus, Hungáriáé catholicae, ob novemsaecularem susceptae religionis christianae institutique regni apostoliéi memóriám tripudiantis, grati animi atque flli­alis in Sedem Apostolicam et augustam Sanctitatis Tuae personam devotionis nuntius esset, atque interpres. Utinam ea pollerem facundia, qua beneficia per Sedem Aposto-

Next

/
Thumbnails
Contents