Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 57 licam genti et patriae nostrae decursu novem saeculorum prosperis et adversis tem­poribus benevolentissime collata digne celebrare ipsorumque Hungarorum in Petri cathedram et Christi in terris viearium studiosissimam voluntatem ad vivum depro­mere valerem. Adstat igitur coram Te, Beatissime Páter, in nobis et per nos tota Hungaria catholica. Adsumus novem episcopi, pietate et devotione in Sanctitem Tuam nemini secundi. Adsunt proceres cum nobilissimis et Tui studiosissimis familiis suis. Adest zelosus clerus curatus cum fidelissimo populo suo; et, quod Sanctitati Tuae haud iniucundum főre existimo, adsunt etiam clerici nostri, succrescens spes et solatium Ecclesiae nostrae. Complures ex Centrali seminario Budapestinensi, ex Collegio Paz­maniano, ex diversisque seminariis dioecesanis alumnos ad pedes Sanctitatis Tuae nobiscum adduximus, ut mature discant Sedi Apostolicae inconcusso fidelitatis et amoris obsequio adhaerere, atque, ut, dum ad seram senectutem pervenerint, laeti gloriarentur, se in adolescentia sua propriis oculis vidisse Leonem XIII. Quod superest, Sanctissime Páter, ad beatissimos pedes Tuos prostrati, enixis­simis precibus Te exoramus, ut nobis paternam et Apostolicam Tuam benedictionem impertiri digneris. Benedic augustissimo regi nostro apostolico Francisco Josepho I., coronae et virtutum S. Stepb.ani haeredi dignissimo. Benedic praesulibus et clero nostro, ut apostolico zelo imbuti íortiter proelientur proelia Domini. Benedic omni­bus, publicis officiis et muneribus fungentibus et litteris operám navantibus. Benedic familiis et juventuti. Benedic divitibus et indigentibus, benedic opificibus, omnibus que hominum coetibus. Benedic etiam illis, qui in religione a nobis dissident, ut ad avitae fidei unitatem redeant. Benedic toti Hungáriáé, ut sub coelesti tutela Magnae Nostrae Dominae et S. Stephani regis, necnon sub spirituali Sanctae Sedis Apostolicae praesidio per plurima adhuc saecula firma maneat, vigeat et floreat. Tandem pátere Beatissime Páter, ut Tibi ex intimis praecordiis acclamemus: Dominus Te ad magnam nominis Sui glóriám et summum Ecclesiae Suae emolu­mentum quam diutissime adhuc salvum et incolumen servet. II. Allocutio SSmi Domini die 1. Maji a. c. in aedibus Vaticanis prolata et mihi ibidem scriptotenus per SSmum Dominum tradita: VENERABILI FRATRI GEORGIO ARCHIEPISCOPO COLOCENSI LEO P. P. XIII. Venerabilis Fráter, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Dum publicis laetitiis invectam majoribus ante annos CM. catholicam fidem gens vestra nobilissima domi commemorat; opportune admodum e catholicis Hungáriáé civibus fuere haud pauci, qui Romám ad Petri Sedem contenderent, ut eandem fidem communi veluti nomine profiterentur et confirmarent. Opportune inquimus: nam et catholica sacra, et quae inde effloruit humanitas patriumque decus, non aliunde, quam a Romanis Pontificibus, vestratibus obvenerunt. Sensit profecto sanctus rex Stephanus, quanto suis populis emolumento esset in catholicis gentibus censeri ; quamobrem nihil habuit antiquius, quam ut catholicum in illis nomen cresceret ac

Next

/
Thumbnails
Contents