Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 149 — II. Indulgentiae partiales. 1. Septem annorum totidemque quadragenai-um in festis secundariis tum Dni Nostri Jesu Christi, tum B. Mariae Virginis, quae ab Universa Ecclesia celebran­tur; dummodo corde saltem contriti quamcumque ecclesiam, seu publicum sacellum devote visitaverint, ibique uti supra oraverint. 2. Ducentorum dierum semel in die si semel Páter, Ave et Glória Patri etc., aut invoeationem, „Maria Mater Gratiae, Mater Misericordiae, tu nos ab hoste protege, et mortis hora suscipe" devote recitaverint. 3. Sexaginta dierum quotiescumque pietatis aliquod, sive charitatis opus exercuerint. III. Indulgentiae stationales. Devote visitantibus quamlibet Ecclesiam seu publicum Oratórium, ibique iniuncta pietatis opera peragentibus, diebus in Missali Romano designatis: Omnes et singulae indulgentiae superius relatae excepta tamen plenaria in mortis articulo lucranda, animabus quoque Christi fidelium in Purgatorio degentium sunt applicabiles. Sacra Congregatio Indulgentiis sacrisque Reliquiis praeposita praesens Summa­marium, ex litteris Apostolicis in forma Brevis d. d. 10. Julii 1900 nunc primum excerptum, approbavit typisque imprimi ac publicari posse benigne permisit. Pro Rrao P. D. FRANCISCO, ARCHIEP. AMID., Secretario, L. f S. JOSEPHUS COSELLI Substitutus. Brevis notio. 1 Quam opportuna pláne sit, ac nostris praesertim temporibus accommodata devotio erga Sacratissimum Cor Jesu, S. P. Leo XIII, in litteris encyclicis diei 25 maii 1899 uberrime enucleavit. Cuius praestat haec verba recolere, digna prorsus quae in omnium christianorum mentibus insculpantur; quibus, scilicet, memorata crucis imagine, quae Constantino mirabiliter affulsit, victoriae auspex simul et effectrix, haec addit praeclarissima : „En alterum hodie oblatum oculis auspicatissimum divinissimutn­que signum, videlicet Cor Jesu Sacratissimum, superimposita cruce, splendidissimo candore inter llammas elucens. In eo omnes collocandae spes: ex eo hominum petenda atque expectanda salus." Hinc iuxta crucem Jesu, proponitur Cor eiusdem Sacratissimum : illa veluti amoris terminus; istud quasi fons ac princípium. Porro numquam forte utilius fűit quam nostris hisce temporibus, grassante ubique impie­tate, ad princípium redire." Nec verbis dumtaxat atque adhortationibus Summus Pontilex studuit ad Cor Jesu hominum corda flectere; verum etiam rebus atque actis. Nam imprimis, et iisdem quidem litteris, consecrationem totius generis humani Sacratissimo Cordi de­crevit statis diebus solemni ritu peragendam. Deinceps, eiusdem litanias indulsit publice decantari. Demum, quod ad rem nostram directe facit, scapulare proprie dictum Sacratissimi Cordis approbavit. l Ex Annál. Eccl. vol. VIII. pag. 359.

Next

/
Thumbnails
Contents