Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
— 150 — In Corde Jesu infinitae caritatis inest, ut ibidem Summus Pontifex loquiiur, symbolum atqua expressa imago. Cumque haec sit tandem devotionis summa, ut cor hominis in Cor Christi paulatim transmutetur, quoadusque cum Apostolo queat exclamare : „Vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus"; id pronum erat, inhaerendo symbolis, ut homo imaginem Sacratissimi Cordis depictam vei quomodocumque delineatam pectori apponeret: quasi ílammis divini amoris cor suum subiiciens, quibus in eodem corde quidquid terreni est combureretur, et ille accenderetur ignis quem in terram venit mittere Salvator. Verum etsi pia ista consuetudo, imaginem videlicet Sacratissimi Cordis supra pectus gestandi, tum ipsi humanae menti sit obvia tum humanae consentanea naturae, haudquaquam tamen humánum quoddam dicenda est inventum. Divinitus siquidem revelatam eamdem sibi esse, B. M. Margarita-Maria non semel testata est, in illa praecipue epistola diei 2 martii 1685 ad Matrem de Saumaise, ubi sequentia verba leguntur: „Exoptat divinus Redemptor ut amici sui imaginem Sacratissimi Cordis supra cor suum deferant." Cuius dicti veritatem res ipsae probasse videntur. Nam, anno 1730, cum pestis civitatem Massiliensem depopularetur, tantam exhibuit virtutem imago Sacratissimi Cordis pie supra pectus delata, ad arcendam ac longe repellandam luem, ut vulgo Tutelam appellaverint. Exinde, dicta consuetudo propagari magis coepit, ac paulatim per totain Galliam ac finitimas regiones diffundi, donec tandem, anno 1872, Summus Pontifex tempus jam advenisse judicaverit eam aliquot indulgentiis exornandi, atque indigitandi fidelibus uti non modo menti Ecclesiae apprime consonam, verum etiam saluberrimam animabus. Itaque, per rescriptum S. C. Induigenti°rum diei 28 octobris anni supradicti 1872, Pius PP. IX. f. r. obsecundans votis Archiepiscopi Dublinensis, partialem indulgentiam centum dierum impertivit, semel in die adipiscendam, iis omnibus Christifldelibus, qui, parvum Sacri Cordis scapulare gestantes, Orationem dominicam, Salutationem angelicam, et Glória Patri, etc. recitarent. Quod rescriptum subinde idem Summus Pontifex, per litteras apostolicas diei 28 martii anni 1873 confirmavit. Verum hactenus de imagine potius ad instar scapularis, quam de scapulari proprie dicto agebatur. Id enim quod parvum scapulare Sacratissimi Cordis Jesu dicebatur non alio tandem constabat nisi pannulo laneo albi coloris referente imaginem Sacratissimi Cordis Jesu; qui pannulus, tum per chordulam seu vittam collo appendebatur, tum vesti supra pectus consuebatur aut simpliciter alligabatur. Mox vero, id est anno 1876, scapulare proprie dictum Sacratissimi Cordis in lucem prodiit, ex binis confectum partibus laneis albi coloris, quarum una ad amussim illi velut scapulari supra descripto quadrabat, altéra vero referebat imaginem B. Mariae V. sub titulo „Mater misericordiae". Quaenam autem fuerit hujusce scapularis origo, probe sciunt quicumque noverunt históriám devotionis erga Sacratissimum Cor Jesu in Gallia: expressius declarare, non est hujus nec temporis nec loci. Jamvero cum, anno elapso, Summus Pontifex Leo XIII acía supra memorata edebat, quibus homines universum ad Sacratissimum Cor Jesu nitebatur convertere, scapulare proprie dictum Sacratissimi Cordis satis jam per orbem catholicum erat, atque insuper praecipuis ornatum conditionibus, quae ad approbationem canonicam postulari consueverunt. Quam approbationem, precibus annuens R. P. Procuratoris generális missio-