Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 136 — oculos. Quid est quod in tanto studio stabiliendae' augendaeque prosperitatis publicae, laborant tamen ac paene aegrotant civitates tam multis in rebus tamque gravibus quotidie magis ? Utique civilem societatem satis aiunt fretam esse per se ipsam: posse sine praesidio institutorum christianorum commode se habere, atque eo, quo spectat, uno laboré suo pervenire. Hinc quae administrantur publice, ea more profano ad­ministrari maiunt: ita ut in disciplina civili vitaque publica populorum vestigia reli­gionis avitae pauciora quotidie videas. At non cernunt satis quid agant. Nam submoto numine recta et prava sancientis Dei, excidere auctoritate principe leges necesse est, justitiamque collabi, quae duo firmissima sunt coniunctionis civilis maximeque necessaria vincula. Similique modo, sublata semel spe atque expectatione bonorum immortalium, pronum est mortalia sitienter appetere : de quibus trahere ad se, quanto plus poterit, conabitur quisque pro viribus. Hinc aemulari, invidere, odisse; tum consilia teterrima: de gradu deiectam velle omnem potestatem, meditari passim de­mentes ruinas. Non pacatae res foris, non securitas domi; deformata sceleribus vita communis. In tanto cupiditatum certamine, tantoque discrimine, aut extrema metuenda pernicies, aut idoneum quaerendum mature remedium. Coercere maleflcos, vocare ad mansuetudinem móres populares atque omni ratione deterrere a delictis providentiá legum, rectum idemque necessarium: nequaquam tamen in isto omnia. Altius sanatio petenda populorum : advocanda vis humaná maior, quae attingat animos, renovatos­que ad conscientiam officii, efficiat meliores: ipsa illa nimirum vis, quae multo maioribus fessum malis vindicavit semel ab interitu orbem terrarum. Fac reviviscere et valere, amotis impedimentis, christianos in civitate spiritus; recreabitur civitas. Conticescere proclive erit inferiorum ordinum cum superioribus contentionem, ac sancta utrinque jura consistere verecundiá mutuá. Si Christum audiant, manebunt in officio fortunati aeque ac miseri; alteri justitiam et caritatem sentient sibi esse ser­vandam, si salvi esse volunt, alteri temperantiam et modum. Optime constiterit domestica societas, custode salutari metu iubentis, vetantis Dei: eademque ratione plurimum illa in populis valebunt, quae ab ipsa natura praecipiuntur, vereri potestatem legitimam et obtempei are legibus ius esse: nihil seditiose facere, nec per coitiones moliri quicquam. Ita, ubi christiana lex omnibus praesit et eam nulla res impediat, ibi sponte fit ut conseivetur ordo divina providentiá constitutus, unde efllorescit cum incolumitate prosperitás. Clamat ergo communis salus, referre se necesse esse, unde numquam digredi oportuerat, ad eum qui via et veritas et vita est, nec singulos dumtaxat, sed societatem humanam universe. In hanc velut in possessionem suam, restitui Christum dominum opportet, efficiendumque ut profectam ab eo vitám hauriant atque imbibant omnia membra et partes reipublicae, iussa ac vetita legum, instituta popularia, domicilia doctrinae, ius coniugiorum convictusque domestici, tecta locuple­tium, officináé opificum. Nec fugiat quenquam, ex hoc pendere magnopere ipsam, quae tam vehementer expetitur, gentium humanitatem, quippe quae alitur et augetur non tam iis rebus, quae sunt corporis, commoditatibus et copiis, quam iis, quae sunt animi, laudabilibus moribus et cultu virtutum. Alieni a Jesu Christo plerique sunt ignoratione magis, quam voluntate improba: qui enim hominem, qui mundum studeant dedita opera cognoscere, quam plurimi numerantur; qui Filium Dei, perpauci. Primum igitur sit, ignorationem scientiá de­pellere, ne repudietur aut spernatur ignotus. Quotquot ubique sunt, christianos

Next

/
Thumbnails
Contents