Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 131 — rare omnia in Christo 1. Cum delesset Jesus chirographum decreti, quod erat contra­rium nobis, affigens illud cruci, continuo quievere caelestes irae; conturbato erranti­que hominum generi antiquae servitutis liberata nexa, Dei reconciliata voluntas, reddita gratia, reclusus aeternae beatitudinis aditus, eiusque potiundae et ius restitutum et instrumenta praebita. Tum velut excitatus e veterno quodam diuturno ac mortifero dispexit homo lumen veritatis concupitum per tot saecula quaesitumque frustra: in primisque agnovit, ad bona se multo altiora multoque magnificentiora natum quam haec sint, quae sensibus percipiuntur, íragilia et fluxa, quibus cogitationes curasque suas antea finierat : atque hanc omnino esse humanae constitutionem vitae, hanc legem supremam, huc tamquam ad finem omnia referenda, ut a Deo profecti, ad Deum aliquando revertamur. Ex hoc initio et fundamento recreata revixit conscientia dignitatis humanae: sensum fraternae omnium necessitudinis excepere pectora: tum officia et iura, id quod erat consequens, partim ad perfectionem adducta, partim ex integro constituta, simulque tales excitatae passim virtutes, quales ne suspicari qui­dem ulla veterum philosophia potuisset. Quamobrem consilia, actio vitae, móres, in alium abiere cursum: cumque Redemptoris late fluxisset cognitio, atque in intimas civitatum venas virtus eius, expultrix ignorantiae ac vitiorum veterum, permanasset, tum ea est conversio rerum consecuta, quae, christiana gentium humanitate parta, faciem orbis terrarum funditus commutavit. Istarum in recordatione rerum quaedam inest, venerabiles Fratres, inftnita iucunditas, pariterque magna vis admonitionis, scilicet ut habeamus toto animo, refe­rendamque curemus, ut potest, divino Servatori gratiam. Remoti ob vetustatem sumus ab originibus primordiisque restitutae salutis: quid tamen istuc referat, quando redemptionis perpetua virtus est, perenniaque et immortalia manent beneficia? Qui naturam peccato perditam reparavit semel, servat idem servabitque in perpetuum; Declit redemptionem semetipsum pro omnibus... 2. In Christo omnes viciűcabuntur . . . s. Et regni eius non erit finis*. Itaque ex aeterno Dei consilio, omnis est in Christo Jesu cum singulorum, tum universorum posita salus: eum qui deserunt, hoc ipso exitium sibi privátim coeco furore consci­scunt, eodemque tempore committunt, quantum est in se, ut quam malorum calamita­tumque molem pro pietate sua Redemptor depulerat, ad eam ipsam convictus humá­nus magna jactatus tempestate relabatur. Rapiuntur enim errore vago optata ab meta longius, quicumque in itinera se devia coniecerint. Similiter si lux veri pura et sincera respuatur, offundi caliginem mentibus, miseraque opinium pravitate passim infatuari animos necesse est. Spes autem sanitatis quota potest esse reliqua iis, qui princípium et fontem vitae deserant? Atqui via, veritas et vita Christus est unice. Ego sum via, et veritas, et vita 5: ita ut, eo posthabito, tria illa ad omnera salutem necessaria principia tollantur. Num disserere est opus, quod ipsa res monet assidue, quodque vei in maxima mortalium bonorum affluentia in se quisque penitus sentit, nihil esse praeter Deum, in quo voluntas hutnana absolute possit atque omni ex parte quiscere? Omnino finis 1 Eph. I. 9—10. 2 I. Tim. II, 6. 3 I. Cor. XV. 22. i Luc. I, 33. 5 Io. XIV, 6.

Next

/
Thumbnails
Contents