Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 132 — homini, Deus : atque omnis haec, quae in terris degitur, aetas similitudinem peregri­nationis cuiusdam atque imaginem verissime gerit. Jamvero via nobis Christus est, quia ex hoc mortali cursu, tam laborioso praesertim tamque ancipiti, ad summum et extremum bonorum, Deum, nulla ratione pervenire, nisi Christo auctore et duce, pos­sumus. Nemo venit ad Patrem, nisi per meK Quo modo nisi per eum ? Nempe in primis et maximé, nisi per gratiam eius: quae tamen vacua in homine foret, neglectis praeceptis eius et legibus. Quod enim fieri, parta per Jesum Christum salute, oporte­bat, legem ipse suam reliquit custodem et procuratricem generis humani, qua nimirum gubernante, a vitae pravitate conversi, ad Deum homines suum securi contenderent. Euntes docete omnes gentes:. . . docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis . . . 2 Mandata mea servate 3. Ex quo intelligi debet, illud esse in professione christiana praecipuum planeque necessarium, praebere se ad Jesu Christi praecepta docilem eique, ut domino ac regi summo, obnoxiam ac devotam penitus gerere voluntatem. Magna res, et quae multum saepe laborem vehementemque contentionem et constantiam desiderat. Quamvis enim Redemptoris beneficio humana sit reparata natura, superstes tamen in unoquoque nostrum velut quaedam aegrotatio est, infir­mitas ac vitiositas. Appetitus varii huc atque illuc hominem rapiunt, rerumque exter­narum illecebrae facile impellunt animum ut quod lubeat, non quod a Christo impe­ratum sit, sequatur. Atqui tamen contra nitendurn, atque omnibus viribus repugnan­dum est cupiditatibus in obsequium Christi: quae, nisi parent rationi, dominantur totumque hominem Christo ereptum, sibi faciunt servientem. Homines corrupti mente, reprobi circa íidem, non efficiunt ut non serviant . . . serviunt enim cupiditati triplici, vei voluptatis, vei exeellentiae, vei spectaculi i. Atque in ejus­modi certamine sic quisque affectus esse debet, ut molestias etiam et incommoda sibi suscipienda, Christi caussa, putet. Difíicile, quae tanto opere alliciunt atque ob­lectant, repellere: durum atque asperum ea, quae putantur bona corporis et fortunae, prae Christi domini voluntate imperioque contemnere: sed omnino christianum hominem oportet patientem et fortém esse in perferendo, si vult hoc, quod dátum est vitae, christiane traducere. Oblitine sumus cuius corporis et cuius capitis simus membra? Proposito sibi gaudio sustinuit crucem, qui nobis ut nosmetipsos abnega­remus praescripsit. Ex ea vero affectione animi, quam diximus, humanae naturae dignitas pendet ipsa. Quod enim vei sapientia antiquorum saepe vidit, imperare sibi efhcereque ut pars animi inferior obediat superiori, nequaquam est fractae voluntatis demissio, sed potius quaedam generosa virtus rationi mirifice congruens, in primis­que homine digna. — Ceterum, multa ferre et perpeti, humana conditio est. Vitám sibi dolore vacuam atque omni expletam beatitate extruere non plus homo potest, quam divini conditoris sui delere consilia qui culpae veteris consectaria voluit manere perpetua. Consentaneum est ergo, non expectare in terris finem doloris sed firmare animum ad ferendum dolorem. quo scilicet ad spem certam maximorum bonorum erudimur. Neque enim opibus aut vitae delicatiori, neque honoribus aut potentiae, sed patientiae et lacrimis, studio justitiae et mundo cordi sempiternam in caelo beati­tudinem Christus assignavit. 1 Io. XIV, 6. 2 Matt. XXVIII. 19—20. 3 Io. XIV, 15. 4 S. Aug. De vera rel., 37.

Next

/
Thumbnails
Contents