Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
— 130 — nentibus nomen, vitám sine fide, sine amore Christi agitantibus. Horum Nos maximé miseret: hos nominatim velimus, et quid agant et quorsum evasuri sint, ni resipuerint, attendere. Jesum Christum nullo unquam tempore nullaque ratione novisse, summa infelicitas est, vacat tamen pervicacia atque ingrati animi vitio : repudiare aut oblivisci jam cognitum, id vero scelus est adeo tetrum atque insanum, ut in hominem cadere vix posse videatur. Princípium enim atque origo ille est omnium bonoium: humanumque genus, quemadmodum sine Christi beneficio liberari nequiverat, ita nec conservari sine ejus virtute potest. Non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub eaelo dátum hominibus, in quo oporteat nos salvos fíei'i 1. Quae vita mortalium sit, unde exsulet Jesus, Dei virtus et Dei sapientia, qui móres, quae extrema rerum non satis docent exemplo suo expertes christiani luminis gentes? Quarum qui parumper meminerit vei adumbratam apud Paulum 2 caecitatem mentis, depravationem naturae, portenta superstitionum ac libidinum, is proíecto defixum misericordia simul atque horroré animum sentiat. — Comperta vulgo sunt, quae memoramus hoc loco, non tamen meditata, nec cogitata vulgo. Neque enim tam multos abalienaret superbia, aut socordia languefaceret, si divinorum beneficiorum late memória coleretur, saepiusque repeteret animus, unde hominem Christus eripuit, et quo provexit. Exheres atque exsul tot iam aetates in interitum gens humana quotidie rapiebatur, formidolosis illis aliisque implicata malis, quae primorum parentum pepererat delictum, nec ea erant ulla humana ope sanabilia, quo tempore Christus Dominus, demissus e caelo liberator, apparuit. Eum quidem victoiem domitoremque serpentis futurum, Deus ipse in primo mundi ortu spoponderat: inde in adventum eius intueri acri cum expectatione desiderii saecula consequentia. In eo spem omnem repositam, sacrorum fata vatum perdiu ac luculente cecinerant: quin etiam lecti cuiusdam populi varia fortuna, res gestae, instituta, leges, ceremoniae, sacrificia, distincte ac dilucide praesignificaverant, salutem hominum generi perfectam absolutamque in eo fore, qui sacerdos tradebatur futurus, idemque hostia piacularis, restitutor humanae libertatis, princeps pacis, doctor universarum gentium, regni conditor in aeternitate temporum permansuri. Quibus et titulis et imaginibus et vaticiniis specie variis, re concinentibus, ille designabatur unus, qui propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, pro salute nostra sese aliquando devoveret. Sane cum divini venisset maturitas consilii, unigenitus Filius Dei, factus homo, violato Patris numini cumulatisime pro hominibus uberrimeque satisfecit de sanguine suo, tantoque redemptum pretio vindicavit sibi genus humánum. Non corruptibilibus auro vei argento redempti estis: . . . sed protioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et ineontaminatP. Ita omnes in universum homines potestati iam imperioque suo subiectos, quod cunctorum ipse et conditor est et cor.servator, vere proprieque redimendo, rursus fecit juris sui. Non estis vestri: empti enim estis pretio magnó*. Hinc a Deo instaurata in Christo omnia. Sacramentum voluntatis suae secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum instau1 Act. IV, 12. 2 Ad Rom. 1. 3 I. Pet. I, 18- 19. « I. Cor. VI. 19—20.