Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
— 108 — genter ut misericordia, potenter ut robur vitae, verbum svavissimae doctrinae de ore Eius profluebat. Dum vero injurias et opprobria patienter et mansvete pertulit, dum non obstante ingrato hominum animo eos beneficiis cumulare non cessavit, dum semet iniquissimo judicio lubenter submittens pro carnificibus suis crudelissimam mortem subire non dubitavit: in hoc suo sacrificio divinam suam missionem non minus manifestavit. Verbum et sacriflcium igitur sunt duae praecipue proprietates apostolatus Jesu Christi et quasi duo indicia sacerdotii ejus. Sacordos simul et victima in sublimi hoc salutis et expiationis munere, cujus merita sunt infinita, et docet nos et semet pro nobis offert, ut aeternum Sanctissimae Trinitatis consilium quoad salutem humani generis exsequatur. Quoniam vero Christi sacerdotium in omne aevum perduraturum est — dicente psalmista „Tu es sacerdos in aeternum."' (Psal. 109. 5.) — illud his in terris per homines, qui Christi vice fungantur, visibili modo saeculorum decursu continuari oportet. Et quamvis unicum sit sacerdotium, prout unicum est sacriflcium, ipsum nempe sacerdotium et sacriflcium Jesu Christi : necessarium nihilominus est, ut sacerdos, altare et victima visibili modo in omnibus terrae partibus multiplicentur et intercessionem conciliatricem inter Deum et homines usque ad finem saeculorum ubique continuare pergant. Hinc est. quod ministerium sacerdotis ipsum Jesu Christi ministerium, cui intimé connectitur, his in terris sine intermissione perpetuet. Praestat vero id sacerdos tum verbo, vi juris illius, quod Christus Dominus apostolis suis his verbis contulit: „Euntes docete omnes gentes" (Matth. 28, 19.); tum etiam sacriflcio, dum divinum illud holocaustum immolat, cujus quotidie offerendi potestatem aeque a Christo accepit, dicente: „Hoc facite in meam commemorationem." (Luc. 22. 19.) Sacerdos igitur est vere vicarius Christi, cujus personam sustinet, et quasi altér Christus. Quod rem tantisper perpendenti suapte patet. Quum enim Christus Dominus admiranda haec verba ad apostolos suos dixerat: „Ego sum via, veritas et vita" (Joann. 14. 6.) via nempe, quae nos ad Deum ducit, veritas, quae lllum nobis patefacit, et vita, quae nos cum Illo in aeternum conjungit: tum suiipsius definitionem dedit, tum religionis suae naturam et indolem adumbravit. Nam et ipsa Christi religio triplici hoc munere fungitur, dum verbum remissionis, quo Deo reconciliamur, promulgat; dum doctrinam coelestem, qua divinas veritates cognoscimus, annuntiat; dumque novam vitám, qua animamur, ad supernaturalem conditionem elevamur, et divinae naturae consortes reddimur, nobis confert. Atqui sacerdos ad instar ipsius Christi Domini reconciliationis hujus praeco et intercessor, doctrinae hujus nuntius et apostolus, novae hujus vitae minister et excitator constituitur. Religio Jesu Christi igitur imprimis Verbum reconciliationis continet, quod ante undeviginti saecula de coelo delapsum e suggestu crucis in Calvario monte erectae, toti mundo promulgatum est; quam reconciliationem Ecclesia ministerio sacerdotum usque ad finem saeculorum denuo annunciandam et exsequendam habét. Hinc est, quod sacerdos reconciliationis officium gerens magnam generrs nostri miseriam, quod est peccatum, continuo persequi et propulsare debet. Sacerdos sane est. qui jam puerum post primum ejus lapsum paterna benevolentia erigit. Ad illum pertinet porro homines omnis aetatis, omnis conditionis in quibusvis humanae vitae