Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

-- 109 — adjunctis et quovis temporis momento -— ad poenitentiam agendam hortari, illos identidem monendo, ut peccatorum suorum recordentur, dolorem de iisdem in cordi­bus suis excitent, veniam eorum piis operibus sibi certam reddere studeant, atque in misericordiae tribunali seipsos humiliter accusantes terribilem sententiam aeterni judicis evitare satagant. Neque his pii sacerdotis zelus contentus erit. Ultro enim divinam reconciliationem iis adferet, qui illi in propria persona petendae jam impares sunt. Infirmorum et moribundorum lectulis assidens, aut instar angeli Domini plateas vicosque civitatis pestifera lue infectae percurrens, diligenter dispensabit remedium divinum medendis animabus destinatum. Religio Christi porro doctrinam coelestem complectitur, quam Unigenitus Dei Filius nobis de coelo adtulit. Doctrinam nempe veritatis, quae hominem de sublimi­tate originis, de dignitate naturae, de mysterio ultimae destinationis suae certiorem reddit. Haec coelestis illa sapientia est, de qua Spiritus Sanctus dicit: „Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti et auri primi et purissimi fructus ejus: pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur, huic non possunt comparari" (Prov. III. 14—15.) Sacerdos est apostolus et praeco hujus doctrinae, atque simul fidelis et as­siduus ejusdem interpres. Scriptum est enim: „Labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est." (Mai. 2. 7.) Ideo bonus sacerdos indefessus est in doctrina Jesu Christi annuntianda. Iam pusillus cum pusillis, infirmus cum infirmis, omnibus omnia factus — veritates altissimas captui parvulorum et rudium accomodans explicabit; jam patientibus compatiens cor­dibus langvidis et moestis svavissimum Verbi divini balsamum infundet, quo intimi dolores leniuntur et acerbissimae plagae curantur; jam denique obstinatis peccatoribus terribiles irae divinae sequelas minacibus verbis ob oculos ponet. Hoc sane sacerdotis munus est, in quo maximé apparet eum nomine et vice Dei fungi, dum lumen coe­lestis doctrinae in arca pectoris sui reconditae ministerio vocis mundo accendit. Denique religio Jesu Christi non tantum reconciliationis verbum et doctrinam coelestem, verum etiam novam vitám in se comprehendit, vei potius ipsa vita per Christum de coelo allata est, dicente Domino: „Ego veni ut vitám habeant." (Joan. X. 10.) Vera autem vita nonnisi in nostra cum Deo unione consistere potest; nam Deus solus vitám in semetipso habét, quum ipse sit vita per excellentiam et omnis vitae aeternus et inexhaustus fons. Vita haec immortalis, quam Christus Dominus mundo attulit, vita haec supernaturalis, quae heic per gratiam incipit et quondam in coelo per aeternam glóriám complebitur, nobis a divino Salvatore prorsus gratuito et generosa liberalitate fűit collata: nihilominus ad eam recipiendam et conservandam ex nostra parte quaedem conditiones requiruntur; debemus nempe illám assidua oratione petere, jugi sacrificio promereri et per sacramenta obtinere. Hinc est, quod sacerdos qui eximiae hujus gratiae intercessor et novae hujus vitae, ut dixi, minister et excitator est. simul homo orationis, vir sacrificiorum, et dispensator sacramentorum esse debeat. Orationem jam publice in templo coram multitudine fidelium aut seorsim no­mine Ecclesiae absolvit; jam privatas ad Deum fundit preces familiariaque colloquia cum Creatore suo de indigentiis propriis et gregis sui corde devoto miscet. Qua homo sacrificii quotidie ad altare offert Deo Patri Agnum immaculatum, qui pro nostra salute in Crucis ara sangvinem suum profudit. Dumque oblata hostia munda ad propria revertitur, laboribus et curis incumbens non cessat semetipsum ceu placationis et charitatis victimam Deo jugiter immolare.

Next

/
Thumbnails
Contents