Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

142 rum locorum, ubi observatio consveti ordinis divinorum hoc expostulat, facultatem con­cedimus, ut praeter hanc Missam média nocte celebrandam aliam de die iterare pos­sint ac valeant. Qui autem facultate hac per Nos tributa sic dicta binandi utentur, ea omnia quae de hoc casu praescripta sunt, religiose servent. DECRETUM URBIS ET 0 R B I S Anni sacri a Bcatissimo Patre et Domino Nostro LEONE XIII feliciter indicti, proxíme celebraturos initia, summopere decet nocte surgentes adire saeculi Auctorem, ad ejus aras provolvi, acceptissimam offerri Hostiam, Divinum scilicet Agnum, sacro convivio interesse, ut opportuno maximé tempore liceat auxilium, gratiam, misericor­diam invenire: Nunc enim propior est salus. Ecee nunc tempus acceptabile : ecce nunc dies salutis. Quod si regnum caelorum, id est praesentis temporis Ecc­lesia, simile esse perhibetur decem virginibus sponso de nocte occurrentibus, hac po­tissimum solemni faustitate licet unicuique mentem accuratius in sacra illa verba in­tendere: aptate vestras lampades : ecee sponsus venit, exite obviam ei. Cum insuper média nocte postremae diei mensis Decembris futuri anni prae­sens absolvatur saeculum novumque habeat initium; valde congruum est, ut pio quodam ac solemni ritu Deo gratiae agantur pro acceptis hujus decursi saeculi bene­ticiis et potiora impetrentur, urgente praesertim necessitate temporum, ad nóvum saeculum auspicato ineundum. Itaque ut imminens annus MCM ab implorata Dei ope Ejusque Unigeniti Filii Servatoris nostri sumat auspicia idemque prospero cursu finiatur, longe felicius, uti sperare fas est, allaturus aevum; Ssmus Dominus Noster LEO PAPA XIII benigne concedit ut die 31 mensis Decembris, tum labentis, tum adventuri anni, média nocte in templis ac sacellis ubi Ssma Eucharistia rite adservatur, juxta prudens arbitrium Ordinarii, sui cujusque loci, exponi possit adorandum idem Augustissimum Sacra­mentum : facta potestate legendi vei canendi eadem hora coram Illo unicain missam de festő in Circumcisione Domini et Octava Nativitatis; fldelibus autem sive infra sive extra Sacrificii actionem, de speciali gratia, sacram synaxim recipiendi; servatis cete­í'um servandis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 13 Novembris, anno 1899. C. Episcopus Praenestinus Card. MAZZELLA, S. R. C. Praefectus. L. f S. D. PANICI, S. R. C. Secretarius. Coloczae Dominica II. Adventus, die 10-a Decembris. Georgius, Archiepiscopus.

Next

/
Thumbnails
Contents