Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

143 XXXII. Cum provacatione ad litteras Sacrae Rituum Congregationis de cultu Sacra­tissimi Cordis Jesu amplificando in ordinibus meis Circularibus hujus anni sub Nr. 3828. publicitás, publico in sequentibus et alias ejusdem Sacrae Congregationis lit­teras, quae eandem materiam concernunt. Rmme Domine, Quam encyclicis Litteiis „Annum Sacrum" datis die 25 mensis Maii hujus anni „de hominibus Sacratissimo Cordi Jesu devovendis l í Ssmus Dominus Noster Leo PP. XIII spem expressit atque fiduciam, fore ut maxima inde bona, nedűm in singulos, verum etiam in universam christianam Familiam derivarent; eam singularis quidam christiani populi consensus ac prompta voluntas confirmavit atque auxit. Nam simul ut supremi Pastoris audita vox est compellantis orbem ut divinam caritatis Victimam sibi demereret totumque se Ilii manciparet, statum populus roma­nus imprimis, exinde vero non Italia solum sed omnis Európa dissitaeque quam plures regiones visae sunt quasi mutuo certare, ut Summi Pontificis votis ac volun­tati sese morigeras exhiberent. Quae omnia quanto gaudio cumularint Sanctissimum Patrem satis quidem significavi litteris diei 21 mensis Julii huius anni, quibus Ipsius Pontificis nutu ac nomine Tibi et singulis e tuo Clero magnopere gratulabar, age­bamque gratias. Nunc vero allatum est, memoratas encyclicas Litteras ad remotiores regiones quasdam serius pervenisse, quam definitum rei peragendae tempus postularet. Quam­obrem Sanctitati Suae supplices preces oblatae sunt, ut harum etiam pio desiderio satisfieret, facta ipsis potestate sese devovendi Sacratissimo Cordi Jesu, iisdem con­ditionibus, ac si cum ceteris legitimo tempore solemne hoc religionis testimonium edidissent. Cui petitioni Beatissimus Páter benigne annuens, quin etiam largius in­dulgens, concessit ut non modo fideles, ad quos encyclicae Litterae tardius pervene­runt, sed omnes qui consecrationis iteraverint formám die solemni Sanctissimó Cordi Jesu sacra proximi anni, vei dominica proxime secüieati, ac cetéra praescripta serva­verint, de privilegio prorsus singulari iisdem fruantur indulgentiis, quae in memora­tis Apostolicis Litteris expressae sunt. Ex his facile intelligi potest, quam curae sit Summo Pontifici haec forma pietatis atque omnium quotquot in orbe sunt dedicatio Sacratissimo Cordi Jesu. Con­fidit enim Beatissimus Páter, sicut edixit, tum denique fore ut sanentur tot vulnera inflicta hominum societati, ut ius omne ad pristinae auctoritatis exemplum revirescat, ut restituantur ornamenta pacis, quum „omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in glória est Dei Patris.' 1 Spem certam foveo, singulos Antistites de studio atque industria, cuius tam praeclarum specimen huc usque ediderunt, nihil cessuros in posterum ut quam­plurimi Ecclesiae Filii utentes ad salutem Apostolicae liberalitatis munere, acquiran­tur Christo, et „hauriant aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Interim Amplitudini Tuae fausta cuncta ex animo adprecor. Romae, ex Secretaria Sacror. Rituum Congregationis die 27 Novembris anno 1899. Amplitudinis Tuae uti Fráter C. Episcopus Praenestinus Card. MAZZELLA S 1. R. C. Praefectus. D. PANICI, S. R. C. Secretarius. Nr. 6147. De cultu Sacratissimi Cordis Jesu amplificando.

Next

/
Thumbnails
Contents