Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898

Index

— 10 — inter nos liabitare voluit, atque oinnipotentiae consideratio nos summa fiducia replebit, et ad hoc animabit, ut omnigenas indigentias spirituales et corporales, proprias et alienas Ei plena confidentia exponamus atque gratias his respondentes lmmillime petamus. Conside­ratio immensae Ejusdem et stupendae charitatis nos ineluctabili quadam vi ad reciprocum amorem excitabit. Quis enim Deum adeo amantem non toto corde redamabit? Et (juoniam ardenter amantium est amato donis gratificari, quid melius, quid pretiosius Christo Eucha­ristico doni instar offeremus, quam nosmetipsos? cor nostrum, animam nostram, corpus nostrum et quidquid habemus et possidemus. Tdem amor reciprocus nos summa gratitudine replebit pro innumeris beneticiis, quibus nos Christus eucharisticus continuo cumulare non desinit, et imprimis pro summo reális praesentiae et jugis inter nos commorationis Suae beneficio; quo fit, ut non tanturn omni die, sed ornni bora, imo omni momento, din noctu­que ad Ulum accedere et Ilii cor nostrum fiducialiter exponere possimus. Idem porro amor nos summo dolore et intima compassione replebit de innumeris injuriis, quibus amantissi­murn Cor Ohristi Domini in hoc amoris Sacramento tum ab aliis, turn a nobismet ipsis affi­citur, ad idque nos vehementer inipellet, ut actibus propitiatoriis, imprimis vero tenerioribus amoris et zeli contestationibus Ei, quantum in nobis est, satisfacere studemus. Has vero pios cultus interni actus diversis módis, variisque occasionibus apte elicere possumus. Dum videlicet nos ad SS. missae sacrificium devote praeperamus; dum summa pietate interna missam celebramus ; dum sacrosanctum corpus et sanguinem Ohristi fervida mente surai­mus, atque post sacram comrnunionem, respective post celebratam missam debitae gratia­rum actioni per aliquod tempus vacanius; dum publicae SS. Sacramenti adorationi interna pietate intersumus, aut. Christum in tabernaculo praesentem privátim pie visitamus. Dici non potest, quantas gratias sacerdos sibi et gregi curae suae commisso impe­trare possit per pium SS. Sacramentum (juotidie visitandi exercitium. „Certum est enim" — ait S. Alphons — „inter omnia pietatis exercitia nullum esse post sacram comrnunionem, quod Deo gratius hominibusque salubrius esset, quam Christum in SS. Sacramento ado­rare." 2 7) IJtamur ergo Fratres Filiique dilectissimi, quam diligentissime efticacissimo hoc gratiarum acquirendarum medio. Et certe quis fidelis servus et subditus ad Regem suurn potentissimum et clementissimuin, quis pius filius ad Patrem amantissimum, quis aeger ad medicum peritissimum, quis moestus ad Consolatorem optimum, quis ignarus aut anxius ad Doctorem suum et Pastorem sapientissimum non summo gaudio et plena íiducia accederet et in ejus praesentia versari non totis visceribus anhelaret. Certe otnnes non ore tantuni, sed intimo corde haec Psalmistae verba orare solemus: .,Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini," 2 8) et: „Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae: ut videam voluptatem Domini et visitem templum ejus." 2 0) Quo magis autem vosmetipsi, Venerabiles Fratres Filiique dilectissimi, coelesti hoc Christum in SS. Sacramento adorandi desiderio ardebitis, eo majori zelo alios etiam eodern inflammare studebitis. Frequenter certe et eloquenter populum de sacro suggestu incompa­rabilis illius thesauri, quem in sanctissimo Eucharistiae Sacramento possidemus, commone­bitis, utilitatem cultus ejusdem variosque modos impensissime commendabitis. Summa dili­gentia utique de decore domus Dei, de munditie et ornatu altarium et sacrorum vasorum et vestimentorum surnmopere solliciti eritis. Zelose certe curabitis, ut lumen perpetuum ­praecipuum hocce ecclesiarum nostrarum ornamentum — din noctuque nunquam in eccle­z 7) Visít. SS. Sacram. Praef. — 2 K) Ps. 88, I. — Ps. 26, 7.

Next

/
Thumbnails
Contents