Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898
Index
— 11 — siis Yestris extinguatur; ut SS. Missae sacrifícium summa semper pietate celebretur, aliae(jue sacrae devotiones, quae cum publica SS. Sacramenti expositione finnt, irnprimis vero triduana sacra adoratio expiatoria — quam ante Feriam IV. Cinerum in omnibus ecclesiis pai'ochialibus archidioecesis meae baberi volo — majori qua fieri potest soleinnitate et dignitate peragantur. Curam omnino habebitis, ut piae sodalitates in bonorem SS. Sacramenti institutae, ac nominatim Oonsociatio Altaris, quam Yobis jam identidem commendavi, quantum fieri potest in omni parochia coalescant et per Vestrum zelum quam laetissirne lloreant. Svadebitis tandem sine dubio fidelibus Yestris, ut ipsi etiam pium visitandi Sanctissirni morém devote frequentent; atque in bunc finem providebitis, ut fores ecclesiae etiam extra cultus divini tempus, certis saltem diei horis visitantibus pateant. Quő id etiam assequimini, ut pius mos in externis regionibus jam dudum usitatus — sacrum nempe viaticum ad infirmum delatum comitandi a Vestris etiain fidelibus frequentetur. En Fratres, Filiique dilectissimi, quam amplus nobis sanctificationis propriae et fidelium campus aperitur, quam validum oontra praesentia et imminentia tum singulorum, tum societatis mala et pericula nobis per zelosum SS. Eucharistiae eultum remedinm offertur. Conemur ergo totis viribus id efficere, ut efficacissimi hujus oultus ignis in nobis et per nos in aliis quam vehementissime exardescat. Quem in finem Deum nostrum in tabernaculo absconditum frequenter et fervide liis exoremus precibus : „Domine Jesu Christe, qui secundum magnam misericordiam tuam nos de mundo elegisti, ut ministros Tnos et dispensatores mysteriorum Tuorum nos faceres, Te deprecamur, ut nobis et omnibus Sacerdotibus fidem et charitateni adaugeas erga Mysterium fidei et donum Tuae cbaritatis, quod est Eucharistia. Fac, ut semper cum corde puro, conscientia bona, et flde non ficta hoc sacrosanctum tractemus Mysterium et cum fiducia ad tbronum gratiae Tuae accedamus. Fac, ut per Te, de Te, in Te vivendo vita Tua manifestetur in nobis, et ut charitate ferventes ignem amoris Tui, quem venisti mittere in terram et qui in Eucharistia semper ardet et nunquam extingnitur, in cordibus omnium accendamus: et sic semper et ubique et ab omnibus ametur, laudetur, gloriflcetnr sanctissimum et divinissimum Tui amoris Sacramentum. Ámen." 3 0 Appropinquante autem sacro quadragesimalis jejunii tempore utendo facultatibus inibi a SS. D. N. Leone PP. XIII. die 3. Septembris, 1897. et die 22. Decembris ejusdem anni benignissime concessis, hisce declaro: omnes illas et singulas in lege abstinentiae ot jejunii dispensationes, quae in circularibus meis litteris die 1. Januarii, anni 1896. Nr. 1. editis (pag. 1.) enumerantur, eadem mensura et sub iisdem conditionibus etiam anno currenti 1898. valere. Quapropter omnibus animarum curatoribus hisce stricte iniungo, nt tenores dictarum circularium diligenter perlegant et populo fldeli debite exponant. Dátum Pudapestini, die 25. Januarii, 1898. Georgius Archi-Episcopus. 3 0) Ex oratione sodalium Sodalitatis Saeerdotum Adoratoruni.