Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898
Index
— 103 — XXIV. VhNERABILIBUS FfiATRIBüS PATRÍABCUIS PRLMATIBL'S ARCHIEPISCOPIS EPISOOPIS ALIISQUE LOCORÜM ORDINARIIS PAOEM ET COMMÜNIOXE.M CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALUTE.M ET APOSTOLICAM BENEDICTIONE.M ! J3iuturni temporis spatium animo respicientes, quod in Pontiíicatu maximo, Doo sic voleute, íransegimus, facere non possimms qnin fateamur Nos, licet meritis impares, divinae Providentiae praesidium expertos fuisse praesentissimum. Id vero praecipue tribuendura censemus coniunctis precibus, adeoque validissimis, quae, ut olim pro Petro, ita nunc pro Nobis non interraisse funduntur ab Ecclesia universa. Prirnuin igitur bonoruni omnium largitori Deo grates habemus maximas, accepta((ue ab eo singula, quamdiu vita suppeditet, mente aninioque tuebimur. Deinde subit materni patrocinii augustae caeli Reginae dulcis recordatio; eamque pariter memóriám gratiis agendis celebrandisque beneficiis pie inviolateque servabimus. Ab ipsa enim, tamquatn uberrimoductu, caelestium gratiarnm haustus derivantur: eius in manibus sunt thesauri miserationum Domini l: Vult illám Deus bonoruni omnium esse princípium*. In huius tenerae Matris amore, quem fovere assidue atque in dies augere studuimus, certo speramus obire posse ultimum diein. — Iamdudum autem cupientes, societatis humanae salutem in aucto Virginis cultu, tamquam praevalida in arce collocare. iiunquam destitimus Marialis Bosarii consuetudinem inter Christi fideles promovere, datis in eam rem Encyclicis Litteris iam inde a Kalendis Septernbribus anni MDCOOLXXXIII, editisque decretis, ut probe nostis, haud semel. Cumque Dei miserantis consilio liceat Nobis huius quoque anni adventantem cernere mensem Öctobrem, quem cielesti Reginae a Rosario sacrum clicatumque esse alias decrevimus. nolumus a compellandis vobis abstinere: omniaque paucis complexi quae ad eius precationis genus provehendum liuc usque gessimus, rei fastigium imponemus novissimo documento, quo et studium Nostrum ac voiuntas in laudatam cultus Mariani forrnám pateat luculentius, et fldelium excitetur ardor sanctissimae illius con^uetudinis pie integreque servandae. Constanti igitur acti desiderio ut apud christianum populum de Rosarii Marialis vi ac dignitate constaret, memoratá primum caelesti potius quam humana eius precationis origine, ostendimus, admirabile sertum ex augelico praeconio consertum. interiectá oratione dominica, cum meditationis offlcio coniunctum, supplicandi genus praestantissimum esse et ad immortalis praesertim vitae adeptionem maximé frugiferum : quippe praeter ipsam excellentiam precum exhibeat et idoneum tidei praesidium et insigne specimen virtutis per mysteria ad contemplandum proposita: rem esse praeterea usu facilem et populi ingenio accommodatam, cui ex commentatione Nazarethanae Familiae offeratur domesticae socie1 S. Io. Dana. ser. I, de nativ. Virg. 2 S. ír., c. Valen. 1. III. c. 38. LITT. CIRO. 181IS. 15 Nr. 3999. E).'istola Sanctissimi Domini Leonis XIII. de Rosario Mariali.